Latin
Caput VI
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 22-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam tamen ea pars coeli, quae illius aspectus lactei est causa, habet rationem efficientis conseruantis, non existente eadem nume ro materia; sed tamen existente similiter receptiua illius actionis, non aliter posterius efficitur, quam sit prius affecta; vnde oportet perpetuam sese nobis offerre eandem in ea lactis ima ginem. Vnum hic dubita bit aliquis. Fuerit haec materia in ali quo situ incensa, praetercurrit coelum, cur non remanet incen sa, vt videmus aliquando fieri in cometa, qui sub astro accen sus praetercurrente stella retro linquitur remanens similiter accensus? Requiret insuper, quid faciat ad lacteum aspectum halitus incensio, etenim sine ipsa videbitur, fracto lumine in halitu non accenso, posse fieri apparentiam lactei candoris. Quantum ad hoc postremum, dicimus, quod lumen non albicaret, nisi frangeretur in halitu inflammato. Sed instabit; videmus nubem albicantem instar niuis, in qua tamen nulla accensio. Hoc totum rei materiae fauet. Non enim albicat nu bes, nisi sit ex materia rariori. Quare bene ad albescendum ponimus halitum rariorem, &tenuissimum; reperitur autem incensio, quia lux in halitum tenuissimum non accensum recepta, aut non faceret aspectum, aut, si faceret potius faceret rubedinem. Quod non faceret aspectum, nos videmus, quia in alijs coeli partibus est idem halitus, qui nullum prębet aspe ctum, nisi forte facit ad praebendum aspectum cęrulei coloris. Quod si faceret, potius faceret rubedinem, experimur in sero tina rubedine, quae est ab halitu, licet non ita tenui, &ideo indi cat serenitatem, quia significat vapores sic in dies eleuatos, se habere, vt pauci aquei &multi sicci habeantur. Matutina autem rubedo ponit suspitionem de pluuia, quia indicat eundem halitum, quo vapores aqueos die eleuatos Solis calore adiuuante sursum feret, atque congregabit. Omnino enim in halitum, ex quo fiat, aspectus recipiatur lux, non fit candor; fit candor in accenso. Sic coruscatio alba est ex tenui halitu accenso, rubra ex minus tenui, ex denso nigra. Sed instabis, cur non sufficit ad faciendum aspectum fola incensio, &requiritur lumen stellarum? Primo quidem consideranda est qualitas incensionis, quae est, qualis fit ventilatione in materia rarissima, quae ideo de se non praeberet aspectum. Quod si praebet incensio in coruscatione; primo non est talis candor qualis lactis; deinde est paulo minus tenuis materia. Et hoc fit ratione oppositi, propter scilicet nigrum nubis, sine quo non praeberetur ille aspectus albus.