# Disputatio de coelo 22

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/22

Si consideretur quantum ad totum esse formale, magis contraria est terra igni, quam aqua, quia componendo simul omnia formalia, pluribus distat terra ab igne, quam aqua; aqua quidem frigiditate, & humiditate; terra frigiditate, summa graui tate, summa densitate, extremo loco. Vult igitur admonere Alexander hoc ipsum, quod nos explicauimus, & recte facit. Quocirca habetur talis doctrina. Contrarietas in motibus ar guit contrarietatem in formis, & maxima maximam. Formae autem elementorum duobus modis possunt considerari; aut solum quantum ad primam conditionem essentialem, secundum quam elementa sunt substantiae inuicem actiuae, & passiuae, & sic aqua est magis contraria igni quam terra; aut simpli citer secundum participationem omnium formalium conditionum, & primarum, & consequentium, & sic magis contraria igni est terra, quam aqua. Vnde & Philosophus in 2. de Generatione, terram, & ignem aliquando vocat extrema elementa. Et hoc est, quod voluit Alexander adnotare, & in quaestione de formis elementorum a nobis est accurate dilucidatum. Quod addunt, si contrarij motus dicunt contrarias naturas, futurum, vt vni duo sint contraria, quia ignis, & aer habent motum sursum, qui est contrarius vni motui deorsum, qui est motus terrae; id facile tollitur, quia nihil vetat vni duo esse contraria diuersa ratione, & proportione. Sic motus ignis est proprie contrarius motui terrae; aeris vero contrarius est secundum quid, qui si stet in sua proportione, non erit proprie contrarius motui terrae, qui est deorsum simpliciter; sed motui aquae, qui est & ipse deorsum secundum quid.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
