# Disputatio de coelo 220

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 220. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/220

Idem dictu est, naturaliter mota habere vigorem in fine; praeter naturam mo ta habere vigorem in principio, proiecta habere vigorem in medio. Quaeritur enim ratio horum omnium, & verificatio. Quantum ad naturaliter mota, est dictum Philosophi 1. de coelo textu 88. terram quanto fuerit medio propinquor, tanto ferri velocius, sumitque Aristoteles inde argumentum, non posse corpora in infinitum ferri. Ait ibi Simplicius, hoc esse communiter confessum, grauia & leuia quanto fuerint propinquiora proprijs locis, tanto velocius moueri. Et subiungit causam huius contingentiae a diuersis diuersam assignari. Ari stotelem, inquit, putare ea a sua totalitate corroborare, atque appropinquando speciem perfectiorem accipere. Ex Hippar cho rem ita declarat. Non mouentur, dicit Hipparchus, ad proprium locum nisi ea, quae sunt extra illum; non possunt au tem aliqua esse extra proprium locum, nisi vi eo fuerint lata. Ponit igitur pro ratione habenda, cur propinquiora proprio loco velocius ferantur, modum talem. In gleba sursum proiecta virtus proijcientis quamdiu praeualet virtuti ipsius glebę, est causa illi, vt sursum moueatur, & quanto praeualuerit virtus citius fiet motus, diminuta vi proijciente minoratur secundum proportionem ascensus, donec ea prosus victa a resi stentia proiecti incipit gleba deorsum ferri propria inclinatio ne iam aliqualiter superante; dum autem descendit, semper inclinatio magis praeualet, donec ex pulsa penitus tota virtute proijcientis, quod est prope finem motus iam tandem di missa vi propria suae naturae a mobili velocissime mouetur. Et ex hoc habetur causa, cur tardior ei sit motus in principio, & velocior in fine. In quo Hipparchi dicto notabat Alexander, istud habere locùm in his, quae, vel moueantur vi a proprijs locis ad ea reuerfuri, vel maneant vi in alienis; non autem in his, quae per generationem fiunt grauia, aut leuia in alienis locis, & inde ad sua feruntur.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
