# Disputatio de coelo 23-3

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/23-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/23-3

In albedine igitur lactis fa cienda, quae maxima est & clara, requiritur lux facta, quae ex pleniori luce facit clarum, & vi sibilem aspectum valde, qui sine illa luce vix appareret. Adde, quod incensio, quae alibi fit profundior pro agentis vigore, alibi duplicatur similiter pro agentis conditione facit figurationem, & distinctam Zonę lacteę magnitudinem, & costantem. Reuertimur ad nubem, & dicimus eam esse prope nos, & esse densioris materiae, quare ex luce potest aspectum praebere, & albicare etiam, non tamen ad mo dum lactis. Est tamen ista asperarum superficierum; & incen sio in lacte facit ad planitiem superficiei, quae videtur, quia fa cit vniformitatem accensi maiorem. Et ex his principijs de omnibus talibus poterit responderi. Quantum ad primum, illud est aduertendum, quod materia rara non conseruet flammam; conseruat sola densior, & compacta, qualis est in mate ria, ex qua fit cometa quae scilicet est magis densa, & simul conglobata. Quod egregie indicauit Aristoteles explicans inflammationem lactis verbo ἐκρειπήζεν, quod quidem est ventilando accendere, a flabellis deductum, quibus carbones suscitantur. Suidas τὸ γὰρ πῦρ οἱ ἄνθρωποι ταῖς ῥίπισιν ἐῤῥιπιζον, ignem homines flabellis suscitabant seu ventilabant. Is vero est talis accensionis modus vt pro ventilatione excite tur flamma; ea cessante deficiat, donec materia possit per se illam conseruare, quod nunquam potest materia illa tenuissima, ex qua fit lac, potest materia, ex qua fit cometa, quae est densior, & compacta, veluti glutine alicuius humiditatis. Fit enim magis infra, & non est forte liber ille halitus, ex quo fit ab omni humiditate vaporis aquei. Quare, quod attinet ad lac, coelum semper praeteriens, & semper ventilans, semper successiue accendit; desistenteque in posteriori halitu ventila tione, simul cessat inflammatio. Cum itaque semper eodem modo ventilet, semper eodem modo accendit: cumque semper eodem modo luceat, semper eodem modo frangit lumen. Vnde semper eadem omnis figuratio & candor, profundior, minus profunda; & sic crassior, minus crassa, pro actionis quantitate: & similiter duplicata eadem ratione. Semper autem eadem est, & ibidem lactis apparentia, ne minima quidem linea diuersa.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
