# Disputatio de coelo 231

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/231

Dubitat idem occasione calefactionis per attritionem factae, hoc modo. Si attritione coelum calefacit, ergo est tangibile. Inde quaerit, quomodo sit tangibile. Oportet, inquit, si est tangibile, ipsum specificari qualitatibus tangibilibus. Aut igitur secundum primas specificatur, quae sunt caliditas, frigiditas, humiditas, & siccitas, & tunc non erit impassibile omnis mortalis difficultatis. Aut specificatur secundum alias, tunc autem, pri mo erit inconueniens, primum corpus non specificari primis qualitatibus, postea augebitur inconueniens specificari secundis, quae sunt posteriores, & primas praesupponunt. Adda tur, quod, si etiam secundis specificatur, secundum aliquam contrarietatem specificabitur, & sic erit illi contrarium, neque poterit esse aeternum. Soluit; has differentias esse corpori coelesti intrinsecas, & consubstantiales, non superadditas, & ab aliquo extrinseco procedentes, & ideo ab illo propter harum participationem non auferri simplicitatem. Sicut enim aeri ea est substantia, vt sit talis raritatis; sic ea est substantiae coelestis conditio, vt sit talis varietatis. Neque diuersitas in raro, & denso impedit simplicitatem. Sunt enim ista corpora, vt etiam elementa, simplicia solum, vt corpora; non autem simpliciter simplicia, quia constant omnia ex materia, & forma. Et in hoc consistit illorum simplicitas vt sint ex sim plici forma, & simplici materia, vt etiam sunt elementa. Varie tas in alijs omnibus sequitur conditionem substantialem talis compositionis, & non facit ad simplicitatem aut ponendam, aut remouendam. Quare rarum, densum, coloratum, & alijs affectionibus esse affectum, nihil ad coeli simplicitatem. Sunt autem rarum & densum in coelo non contraria, nisi secundum magis, & minus, quantum ad multiplicationem ma teriae sub forma, vt dicemus in tractatu particulari de raro & denso. Colores, si sunt in coelo, sunt apparentes & extrinseci ex varia luminum mistione in rariori & densiori materia, prout ad nos Dic ad nos perueniunt, si sunt vere colores dicendi. Non turbatur autem propter has contrarietates aliquid de coeli substan tia, quae non dicitur simpliciter impassibilis; sed impassibilis omnis mortalis difficultatis.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
