# Disputatio de coelo 232

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/232

Vnde quidquid patiatur ratione colorationum, & quomodocumque afficiatur, id totum nihil est ad eius substantiam afficiendam. Quod vero dicitur, si ha bent coelestia densum, habebunt contrarietatem ad sublunaria secundum rarum ipsorum, & ideo videri poterunt cum his mutabilia, ait Alexander nihil esse. Nam ad transmutationem requiritur communicantia in materia, quae non est in coelo, & sublunaribus. Admonet praeterea secundum istas qualitates non fieri mutationem. Quod ostendit exemplo niuis, quae est alba & frigida in sua natura; tamen secundum album in ni hil mutatur. De altera dubitatione dicit Alexander coelum es se tangibile, & specificari per qualitatem tangibilem simplicem, quae est circulatio, atque ideo non specificari secundum contrarietatem, quia circulatio non habet contrarium; alias omnes qualitates in coelo ait sequi circulationem. Dicit sane Alexander circulationem in coelo circularem figurationem; figura vero est qualitas tangibilis, cum sit commune sensibile. Dicet autem quis; commune sensibile non mouet sensum nisi quatenus est coniunctum proprio alicui sensibili; an circulatio includit lenitatem, quae est ex 2. de Gener. qualitas proprie tangibilis? Sed Alexander pulcherrime. Inquit, si grauitas, & leuitas sunt qualitates per se tangibiles, oportet circulationem, quae est nec grauitas nec leuitas, & illis commensuratur, esse per se tangibilem; sed grauitas & leuitas sunt qualitates per se tangibiles, ergo & circulatio erit per se tangibilis. Sed dices, qumo circulatio commensuratur grauitati, & leuitati? nimirum est figura essentialiter se habens corpori nec graui, nec leui, quare sicut illa neutralitas grauitatis, & leuitatis proportione se habet ad leuitatem, & grauitatem in elementis, sic & circulatio, quae euadit proprie tangibilis in coelo, ratione huius essentialis coniunctionis. Ioan. Gramma ticus 2. de Anima com. 209. super text. 106. & 107. ex Atticis expositoribus, dicit vnum obiectum circa quod tactus versatur esse, resistens, non quod molli opponitur, tanquam non cedenti vt cedit molle; sed resistens, quod dicatur ad Mathematicorum corporum differentiam. Nos ex hoc possemus di cere coelum tangi tanquam resistens, accepto resistenti prout tactui non cedit. Ita enim coelum solidum a Philosopho dicitur, vt quatenus durum eatenus sit tangibile. Durum enim & molle sunt inter tangibiles differentias.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
