# Disputatio de coelo 234

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/234

Alterum quod statuit vtraque moueri, inde tollitur, quia oportet aeque velociter moueri & astra & cir culos, simul enim astra in idem redeunt cum circulis, in quibus sunt. Astrum enim, quod sit in circulo arctico, est in minori circulo, quam sit astrum existens in aequinoctiali, verum tamen illud simul cum circulo in idem redit, vt etiam istud, quare oportet, illud habere aequalem velocitatem circulo arctico, vt istud aequinoctiali. Et sic quanto maior est circulus aequinoctialis circulo arctico, tanto oportebit astrum, quod in ipso sit velocius moueri, astro quod sit in circulo arctico. Hoc autem non est consentaneum, quia, aut circuli sunt causa talis proportionis, aut ipsa astrorum corpora. Non potest dici, quod circuli, quia si imaginemur transponi astrum à cir culo velocissimo ad tardissimum, oportet motum illius mutari de velocissimo in tardissimum. Et tunc sequetur motum astrorum non esse illorum proprium, sed circulorum. Si vero astra propter se ipsa sic se habent, vt sint alia velociora, alia tardiora, & simul cum circulis sunt conuenienter disposita, vt velociora maioribus, & velocioribus circulis sint assignata; tardiora minoribus & tardioribus; aut hoc est ratione natura li; aut casu. Secundum naturalem rationem est impossibile, quia maiora velocius semper mouentur; vt maior gleba deor sum, quare minoribus circulis non aptarentur maiora astra. quod tamen fieri videmus. Neque etiam casu hoc potest esse, quia, quę casu sunt, non sunt vbique, nec in omnibus: Proportio vero astrorum ad circulos vbique est & in omnibus. Quare non potest hoc casu esse. Et patet ratio hoc pacto. Quae vbique & in omnibus sunt, secundum naturam sunt; quae sunt secundum naturam, non sunt vt contingit & a casu, vt ha bemus 2. Physicorum textu 77. ergo haec astrorum ad circulos proportio non potest esse a casu. Quod enim vbique est, & in omnibus, necessarium est, quia eius oppositum est impossibile. Addebat autem Alexander, ambobus motis, circuAlexandri ratio. lis scilicet & astris, & simul restitutis, alterum motum frustra futurum.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
