Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 235
Unproofread scanNot analysed yet
Sed poterat quaeri de ipsis circulis, qui simul re Dubitatio. stituuntur, maiores &minores eodem modo, veluti circulus arcticus, &aequinoctialis. Ait Philosophus necessarium esse Solutio. circulos habere velocitates proportionatas magnitudinibus, quia orbes coelorum sunt continui, &non est possibile sphaerae continuatae, &circulo reuolutae aliquid iam esse restitutum, &aliquid nondum restitutum. Aggreditur deinde tertium, quod est moueri astra circulis manentibus; &hoc repro bat hoc pacto. Si quiescant circuli, &astra moueantur, quoniam aequaliter restituuntur astra, &quae in maiori, &quae in minori sunt circulo, oportet astrum, quod est extra, idest remotius a Polis, in maiori circulo, citius moueri, &tardius, quod est in minori, &tunc eadem accidunt absurda, quia etiam sic astra habebunt motus proportionatos magnitudini bus circulorum, quod erit vel naturaliter, vel casu, vt supra deducebatur, &eadem sequentur impossibilia. Notat autem Alexander hanc in idem restitutionem non dici de planetis, sed de astris in prima sphaera, quia planetae non eodem modo Circulos morestituuntur. Reliquum tandem accipit Philosophus, quod ueri per se, aest moueri circulos, astra non moueri per se, sed solum mouestra per acciri quatenus sunt infixa circulis, aitque solum hoc pacto nuldens Aristote les ponit. lum accidere absurdum. Celeriorem enim esse maioris circuMotus maioli velocitatem, quam minoris, non solum non est irrationabiris circuli velocior motu le, sed est necessarium, quia, sicut in alijs naturalibus videminoris neces mus, majus corpus velocius ferri, ita etiam oportet esse in sario. coelorum orbibus; &maxime cum coelum sit continuum, nec motu distrahatur, oportet ipsum in idem redire secundum om nes partes. Quibus sic constitutis, particulariter Philosophus hoc accipit ostendendum, astra per se non moueri. Supponit autem ea esse sphaerica, quod infra ostendetur, &nunc accipitur ex aliorum concessione, &ex suis demonstrationibus. Sta tutum enim est astra esse ex eadem substantia cum toto coelo, &statutum est coelum esse circulare, ita vt essentialiter habeat figuram circularem, quare non possunt astra aliter in coelo es se constituta quam circulariter figurata. Ait igitur motus sphaericorum corporum duo sunt, circumgiratio, &volutatio. Volutatio est motus sphaerę permutantis loca.