# Disputatio de coelo 236

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/236

Circumgiratio est motus sphaerae in eodem loco reuolutae circa proprium axem; si nullus horum motuum stellis motis per se in coelo potest conuenire, iam patet ipsas non posse per se moue ri; sed nullus potest, quare relinquitur ea non posse per se mo ueri. Non posse vllum istorum motuum stellis accommodari, sic ostendit. Non circumgirantur quidem astra, quia videmus ipsa transferri, non manere in eodem loco; circumgiratio autem est motus in eodem loco. Poterat aliquis obijcere solem, qui videtur circumgirari. Ait Philosophus, primo hanc de Sole instantiam ex apparentia ductam non habere robur, quia rationabile sit de omnibus idem esse, modo sol vnus videtur circumgirari, aliorum astrorum nullum; quocirca, si ex apparentia decet arguere, potius conueniet arguere ex eo, quod videtur in propemodum infinitis, quam ex eo quod aspicitur in vno sole. Deinde admonet, quod sol non vbique videtur circumgiratus, sed oriens solum, & occidens; & inquit hoc contingere, non propter solem, sed propter visum nostrum. Visus enim longe factus debilitatur, & tremit, quo tremore fit apparentia circumgirationis in obiecto. Quod persuadet rationabiliter dici ex eo, quod apparet in stellis fixis, & erran tibus. Non errantes quidem scintillant, planetae non scintillant. Ratio est: quia prope sunt, nec visus in eis videndis ita laborat. Labor ergo visus in stellis fixis facit apparentiam scintillationis, qui idem in sole oriente, & occidente, atque ideo remotiori, & per vapores sese ostendente, facit apparen tiam circumgirationis. Quod igitur non circumgirentur astra ex his manifestum est. Quod autem non volutentur ostendit ex Luna, putans conuenire, vt quod est in vno idem sit in om nibus. Quae dicitur Lunae facies, inquit Philosophus, semper habet eandem positionem, quod non esset, si volutaretur, quia quae volutantur mutantia locum mutant aspectum. Et sic, cum fecisset epilogum non moueri astra per se ipsa, subnectit adiectionem pro eiusdem confirmatione, si quis forte cogitaret ea moueri quouis modo. Facit autem demonstrationem de motu transitiuo quomodocumque accepto qualiter videmus ipsum in animalibus hic apud nos variari. Ait ergo.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
