# Disputatio de coelo 237

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/237

Quę per se mota migrant aliunde aliquo, habent partes instrumentarias ad id ordinatas; astra has non habent, quare irrationabile est cogitare ipsis talem aliquem motum posse competere. Natura enim nihil frustra facit. Quocirca non facit vim motiuam sine organis, neque fas est dicere, eam habuisse curam constitutionis animalium, tam pretiosa vero, quam sunt pretiosa coelestia, despexisse. Fecit quippe figuram sphaericam coelo tanquam corpori, quod citissime debebat moueri, & regulariter, debebatque in scipsum reuolui, non alio progredi; ad haec omnia aptissima est figura sphaerica, nequaquam vero motui, qui fit in ante, & progressiuo ab vno in alium locum, quam etiam tradidit stellis tanquam illis, quae per se non debeant transferri, sed orbibus infixae simul cum eis moueri. Quare ab ambobus ablata organa, quorum vnum non debebat moueri, aliud in se ipsum reuolui. Ex qua ostensione sic conclusa, quod scilicet astra per se non mouentur, redarguit harmoniam Pythagoricam ex coelorum motu introductam. Pythagoreorum placitum. Dicebant Pythagorei, astra mota harmonice sonare, & Pytha goram credebant sonum sentire. Huius dicti faciebant persuasionem ex hoc, quod corpora apud nos mota sonant, quę nec tam magna sunt vt coeli, nec tam velociter mota, dicebantque velociores motus facere sonos acutiores, tardiores facere sonos grauiores, in quibus harmonicam inueniebant proportionem. Et quoniam videbatur absurdum nos non audire tam magnos sonos, dicebant hoc euenire propter con suetudinem, quia, statim cum geniti sumus, inter illos sumus, qui nunquam cessant, & nunquam variantur. Sic dicitur, Niliacos non animaduertere fluminis strepitum, sic sonos, aeris percussor, propter consuetudinem non discernit. Sonus enim & silentium comparatione cognoscuntur. Caeterum Philo Aristot. repro bat Pythagosophus ait, hoc esse impossibile; quia, quamuis non discernareorum placitur sonus, tamen fieri nequit, quin magnus sonus afficiat autum.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
