# Disputatio de coelo 238

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/238

ditum, quamuis non possit discerni, vt etiam magnum visibile, quamuis non possit discerni, tamen afficit visum, adeo vero afficeret coelorum sonus, vt auditum destrueret. Sonus enim adeo magnus, nedum est aptus destruere auditum; destruit inanimata, vt videmus tonitru scindi ligna, & lapides, quòd si hoc facit sonus ita exiguus, quid faciet vehementissimus, & omnem excedens proportionem? Ex hoc ipso colligit Philo sophus haberi fidem, quod astra per se non mouentur. Si enim mouerentur sonarent, si sonarent, afficeretur sonis auditus, quod non experimur. Non sonant autem astra sic mota, vt nos dicimus, ad motum orbium, in quibus sunt, sicut nodi in ligno, quia partes in toto non sonant, vt partes nauis per fluuium motae; nec sonant ipsa orbium corpora, quia mouen tur in seipsis, non per aliud corpus, ex cuius ictu fiat sonus. Habet Alexander proprium argumentum quod astra non mo ueantur per seipsa. Si enim mouentur; aut mouentur existen tia in profundo sphaerarum, aut existentia in superficie. Si mouentur in profundo; aut mouentur per ipsum coeli corpus illud diuidendo; aut per aliud corpus generabile, & corruptibile ibi existens; aut per vacuum. Non est ibi vacuum, quia nullibi est. Non est ibi aliud corpus, quare oportet, vt per coe lum moueantur, & sic illud secent. Quod quidem aut post sectionem simul iterum coalescit, aut scissum manet. Si coalescit, haec est affectio humidi. Quare, si illa materia habet humidum, poterit habere & siccum, quia eadem materia est subiectum contrariorum, sicque coelum non erit aeternum. Si manet scissum, astro translato relinquitur vacuum. Si vero in superficie careant prominentia astra, cum non ferantur per vacuum quod non est, diuident obsistens, qualecunque adiaceat, & hoc erit, aut corruptibile, aut coeleste, aut vacuum. Et sic idem reuertetur quod prius. Praeterquam quod coelum non erit sphaericum, & affabre tornatum. His ita positis, cum Pythagorei distantias astrorum pro harmonia constituenda maxime fuissent metiti, consonum videbatur, vt de ipsis dice retur, ac proinde ordo sphaerarum, quo inter se vna supra aliam sunt dispositae explicaretur. Sed Aristoteles hoc ex Astrologia fatis habitum censet.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
