Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 239
Unproofread scanNot analysed yet
Continuat autem ipse sermonem de motus proprij singularum sphaerarum errantium velocitate, &tarditate, reddens rationem cur tardius moueantur, quae remotius a terra, velocius quae prope terram. Videbatur enim debere esse oppositum, quia majus corpus fertur velocius. Quare cum sphaerae superiores sint maiores, oportebat eas proprios motus habere velociores, quod non est. Et praeterea, si inerrans mouetur velocissimo motu, proportio videtur requirere, vt proximior semper moueatur velociori alijs remotioribus. Ait autem Philosophus hoc prouenire ex raptu primae sphaerae, quae quanto magis obtinet infra se alias suo motu, tanto minus velociter permittit eas proprio moueri. Considerantur praedicta. Gaput V RIMO accipitur considerandum, quod dicit Philosophus in litera, celeriorem esse maioris circuli velocitatem, ijs; quae circa idem centrum alligantur; quod duabus rationibus ostenditur. Prima est. Quod in alijs corporibus contingit, ita &in circulis debet euenire. Sed in alijs corporibus, quod est majus semper velocius fertur, ergo &in circulis opus est, vt maior velocius feratur. Altera est astronomica, &est talis. Sicuti se res habet in orbibus coordinatis vnus supra alium, eodem tempore in idem reuertentibus, ita se debet habere etiam in circulis eiusdem orbis eodem tempore in idem reuertentibus; sed in orbibus coordinatis vnus supra alium eodem tempore in idem reuertentibus, res sic se habet, quod maior orbis velocius fertur; ergo &in circulis eiusdem orbis idem patientibus idem debet euenire. Similitudo est euidens, quia sic circuli sunt coordinati secundum majus, &minus in constitutione eiusdem orbis, vt sunt varij orbes sese continen tes ad inuicem secundum majus &minus. Minor ostenditur expositione hoc pacto. Fiant tres orbes, vnus supra alium, qui sint concentrici: protrahantur a centro duae lineae, in primo orbe amplectentur minorem portionem, in secundo maiorem, in tertio adhuc maiorem, tamen si debent isti simul in idem reuerti, omnes in aequali tempore perficiunt illa spatia; prior minus spatium, alter majus, tertius adhuc majus.