Latin
Caput VI
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 24-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi enim efficiens semper est vniforme, &recipiens semper est vniforme, nullo potente cadere impedimento, vt ibi non potest cadere, oportet effectum similiter se habere. Obiectiones modo particulares ad hanc inuariabilitatem pertinentes non difficulter sigillatim resoluuntur. Quod adducunt de varietate lactis ob multiplicationem, &defectum. halitus propter aestatem, hiemen, annos modo siccos, modo pluuios, Sole ad Austrum, &ad Boream inclinante, id totum nihil est. Nam hae variationes sunt in his, quae attinent ad vnam regionem, in qua etiam mutantur. In his vero, quae sunt ipsius vniuersi, nulla est harum mutationum. Nam semper ratione vniuersi similiter est aestas, &hiems: quia, si ibi est ęstas, in opposito est hiems: &Sol ad Austrum, Boreamue tendens semper voluitur circa terram eodem modo. Praeterquam quod est vniformitas intra Tropicos, vbi multus generatur halitus. Omnino hoc dubium nullum est; Sicut etiam nihil est obijcere, quod dicit Philosophus, aliquando dominari elementa calida, aliquando dominari frigida. Id enim intelligitur in his, quae circa terram fiunt, vbi locus est multae contrarietati obnoxius, tum ratione contrarietatis elementorum, tum ratione actionis coelorum, Solis autem praecipue, quae hic est va ria, ob motum illius in circulo obliquo. Quantum vero ad vni uersum, hoc dominium nihil est, sicuti neque est aliquid mul tiplicatio, &defectio halitus. Non est enim in mundo talis variatio, licet sit in vna regione; neque est in supera illa aeris parte, licet sit hic apud nos. Quod si dicunt, sublunarium legem esse, vt mutentur, concedimus secundum mutationes sibi proportionatas: &dicimus, quod mutatur etiam ille halitus, si incenditur, si nunquam manet idem numero. Sed in eo hoc fit semper eodem modo. Quare semper illius orbis eadem imago conseruatur. Euidens autem est, ei circulo non posse conuenire definitionem coelestis naturae. Non enim est inuariabilis, si est incensibilis. Praeterquam quod definitio illa coelestis substantiae est nescio qualis definitio. Oportet primo in ea addi circulo motum secundum suam ipsius naturam: quod postea de lacte negabitur. Reliqua etiam sunt leuissima. Recte autem illud dicitur, statuenda esse illa, quae in pluri mis videmus; quod nos optime facimus.