# Disputatio de coelo 240

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/240

Sed, quod perficit majus spatium in eodem tempore, velocius mo uetur, ergo maior orbis semper velocius mouetur minori. Ex hoc igitur de circulis signatis in vno orbe fit ratio. Nam arcticus circulus in octaua sphaera est minor aequinoctiali, tamen ambo in eodem tempore reuertuntur ad idem. Quare oportet vt aequinoctialis velocius moueatur. Oportet autem in eodem orbe omnes circulos simul restitui, quia nisi omnes simul restituerentur, necessarium esset orbem distrahi, quod est impossibile in coelo. Vnde accipitur, hanc positionem, quod stellae immotae ad motum orbium moueantur, esse con uenientem, & rationabilem. Hoc autem probatum est penitus in prima sphaera; & per circulos intelliguntur Zonae in illa signatae. Et quod dicunt aliqui hoc non esse sic accipiendum, quia Zonae illae non sint verae sed fictae, vanissimum est, quia sunt adinuentae, vt distinctae in orbe continuo, veruntamen est vera in ipso orbe illa pars in qua reponuntur. Interpretando autem vt nos facimus; vt scilicet accipiatur argumen tum de orbibus distinctis ad declarandum id, quod dicitur in orbe vno respectu circulorum nullum oritur inconueniens, nec pro centro polus est accipiendus, nisi quatenus velimus superficies in sphaera accipere instar pilę in qua protrahamus lineas eam diuidentes a puncto polari signato, ad aliud punctum polare quod excogitauit Alexander, qui ideo dicebat, hoc dictum, diuidi orbes sese continentes secundum maiora spatia, esse quidem verum, non tamen esse argumentum osten siuum. Est autem vt nos diximus argumentum a maiori, quia si in distractis corporibus, quae sunt liberi motus, hoc necessa rium est, esse multo magis erit in partibus vnius orbis, quę ne cessario sequuntur motum sui totius. Est autem verum id, quod accipitur ex hoc textu, Aristotelem scilicet dicere sphae ras coelestes esse concentricas, & non est nisi valde ingeniosum, quod ex Alexandro habetur, etiam circulos vnius orbis esse concentricos; quod ostenditur, quia feruntur super eisdem polis.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
