# Disputatio de coelo 241

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/241

Quare oportet & idem centrum esse omnium, & propter hoc in hanc explicationem etiam polos aduocauit. Considerandum insuper occurrit id, quod dicitur de visu, quod scilicet longe protensus voluitur ob debilitatem. volutio autem ipsius & tremor videtur esse circumgiratio obiecti. Siue enim sit in visu, siue in re visa perturbatio, idem est ad fa ciendam talem imaginationem. Ita videmus, moto visu illorum, qui nauigant circa litora, putare ipsos litora moueri. Quaeritur circa haec dicta. Primo, quid est hoc visum longe protendi; videtur Philosophus sequi radiorum ab oculo missionem, quam tamen saepe reprobat. Respondemus, quod nihil vetat illum secundum haec principia, quae erant perspectiuorum per lineas, rem exponere tanquam per magis manifesta. Sicut etiam fecit, cum de Iride est philosophatus. Sed instant non videri quomodo stante specierum receptione, dici possit oculum tremere. Quomodo enim nihil in hoc habens nisi receptionem potest laborare? Putant igitur nonnulli, hoc esse dictum Platonice, & re ipsa non habere momentum secundum Aristotelis principia. Nos autem contrarium opina mur, rationem scilicet esse validam, & non fuisse illa vsurum Aristotelem nisi, quamuis verbis differat, re ipsa tamen suis principijs accommodaretur. Dicimus igitur primo verificari id, quod dicit Philosophus nihil interesse siue in obiecto, siue in organo visorio, & in ipso visu sit perturbatio, aut tremor, quia visio fit per receptionem obiecti per speciem repraesentati. Quod autem recipitur per modum recipientis recipitur. Quare tremente visu recipitur in eum species representans obie ctum vt tremens, & inde apparet aut circumgiratio aut scintil latio, prout aliae obiecti qualitates se habent. In astris est potius scintillatio, quia eorum figura circularis non discernitur, in sole potius circumgiratio, quia figura circularis in eo est conspicua. Sic gustus bile infectus recipit omnia vt amara. Sic, qui fugiunt a litore recipiente in oculo, qui fit absens, & sic distantia mutat visionem, speciem litoris, putant fugere litus. Quod autem dicit Philosophus, visum protensum, iuxta suum modum visionis, qui est, vt fiat per receptionem, nihil aliud est, quam visum recipere obiectum multae coniunctum distantiae.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
