Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 246
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si sphaerica figura sit, vt hic dicitur, ad man sionem idonea, nullum corpus circulare apte mouebitur. Sed dicta Simplicij nulla sunt, quia astra sunt animata non per se, sed vt partes; &figura circularis est aptissima ad motum sibi proprium, vbi sint requisita ad motum, quod non est in parti bus vnius totius, habentis proprium motum, ad cuius normam, &non aliter suae partes mouentur. Dicetur autem figu ra circularis ineptissima ad motum progressionis, qui est de loco ad locum, non ad motum simpliciter, &atomi Democri titae non progrediebantur, sed casu agitabantur. Quod Lunę maculam proponit Philosophus, dat nobis occasionem de illa disserendi, quod in particulari tractatu sumus facturi. Quod dicit Alexander coelos esse animalia aequiuoce, id recte dicit. Etenim carent sensu, in quo primo est animalitas; &sunt animalia, in quibus intellectiuum est sine sensitiuo, &vegetatiuo. Quare illud intellectiuum, quo sunt animalia, dicitur ęqui uoce ad intellectiuum in nobis. Simplicius magnificat Pytha goreos, qui non solum Veneris, Solis, Mercurij, Lunae, sed &aliorum siderum proportiones distantiarum habuerint deprehensas. Si enim ex harum proportionibus harmonicos so nos volebant accipere, fieri non potest, quin omnes dignoue rint. Miratur autem, quod dicant, non audiri coelorum harmoniam ob consuetudinem, &deinde affirment Pythagoram eam audiuisse, qui tamen non minus, quam alij homines debuit congenitos habuisse illos sonos. Sed forte, inquit, vt in animalibus accidit, ita etiam accidit inter homines. Canes longe odorant, quae homines non odorant. Quare non est mi rum terrenis auribus non audiri diuinos sonos, Pythagoram vero audiuisse, quia habuerit sensus purificatos, aut per bonam sortem, aut per vitae integritatem, aut per sacerdotalem perfectionem. Tales enim possunt &videre, &audire quę ab alijs non videntur, neque audiuntur; Haec autem dicit Simpli cius secundum philosophiam Pythagoreorum, quę huiusmo di mysterijs erat contenta.