# Disputatio de coelo 248

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/248

Alterum est tale argumentum, quod est in vno astrorum de figura, idem est in omnibus, quia sunt ex eadem substantia, & consequenter habent eadem consubstantialia, si ergo ex illuminationibus ostenditur lunam esse sphaericam id de omnibus erit ostensum. Ostendit igitur primo ex illuminationibus lunae iam esse sphaericam, deinde ex Ecclypsibus solaribus, quae non essent circulares. Prima demonstratio sic fit.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
