Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 249-2
Unproofread scanNot analysed yet
Illuminatur semper lunae hemisphaerium, in coniunctione quidem totum superius est illuminatum, totum versus nos obscurum, cum incipit a sole relinqui luna, etiam hemisphaerium est illuminatum, sed aliqua portio versus nos capitur illuminatione, &semper procedit amplior illuminatio, quous que totum versus nos hemisphęrium sit plene illuminatum. In hac autem illuminatione versus nos facta, obseruamus eum modum illuminationis qui non potest esse nisi figura lu nae sit sphaerica. Secunda fit hoc pacto. Eclypses solis fiunt lu na inter aspectum nostrum &solem interiecta. In his autem habemus aspectum lunularem; tales vero sectiones non contingunt nisi vbi sphaera a sphaera occultatur, quare oportet, &lunam esse sphaericam, &etiam solem. Consideranda hic occurrunt ista. Primo id quod dubitat Simplicius, vtrum hic habeamus demonstrationem circularem. Secundo id quod dicitur, figuram circularem motui esse ineptam. Tertio illud, quod obseruat Simplicius in secunda demonstratione futuras esse lunulares eclypsium sectiones luna existente instar tympani &lenticulari. De primo, ait Simplicium, ostensum est ea non moueri motu transitiuo, quia sint sphaerica, nunc ostenditur ea esse sphaerica, quia non mouentur motu transitiuo, quando est circularis demonstratio. Respondet ex Alexandro, non esse circularem demonstrationem, quia non mo ueri astra motu transitiuo non fuit ostensum ex hoc solo, sed ex alijs. Ait Simplicius, quid istud facit ad hoc, quod non sit ostensio circularis ista harum duarum demonstrationum, afferre scilicet quod sit etiam conclusa vna harum conclusionum ex alijs? Et soluit ipse, reciprocos esse terminos sphaericum esse, &non moueri motu transitiuo. In talibus autem demonstrationibus circulum non committi. Ego vero dico Alexandri responsionem esse bonam: nam esset circularis, si vnum non nisi per alterum demonstraretur; sed postquam esse sphaericum per alia demonstratur, non est circularis. Refertur enim circularis demonstratio ad petitionem principij, quae non est, quando res est aliter nota. De secunda dico, quod Democritus putauit figuram circularem esse motui aptissimam, qui ab alio fiat. A casu enim mouebantur atomi. Aristoteles autem negat esse aptam motui qui a seipso fiat. Ad aliud dicitur, quod motui in seipso est aptissima figu