Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
Consequentia vero sic probatur, quia, si dica mus coelum esse materiam actu, quae moueatur ab intelligentia, quae non est natura, postquam non est efficiens nisi per mo tum, cum vis effectiua non sit in ipso coelo, prout est res naturalis; sed in intelligentia, quae non est naturalis, non erit sane, vt ens naturale primum efficiens. Quod si illud facimus ex materia, &forma naturali, omnia bene. Hac eandem com positionem nobis indicant coeli accidentia, rarum scilicet, &densum: Densitas enim est multiplicatio materiae sub forma, aut formę in materia, quare secum habet formam in materia. Auget huic dicto robur, demonstratio Philosophi 2. de Coelo textu 46. quae est talis. Ponit circulum maiorem velocius ferri, quam minorem, quia in maiori maior virtus. Illa demonstratio nihil valet, nisi coelum sit forma in materia: Fit enim maior velocitas propter additionem virtutis. Sic Philosophus dicebat, ideo circa finem fieri motum velociorem in motis naturaliter, quia fiat maior grauitas. Potest igitur addi vir tus duobus modis, vel quia noua virtus essentialiter acquiratur, vt contingit in casu posito a Philosopho, quando scilicet grauia, &leuia mouentur a generante; vel quia eadem virtus multiplicetur ob materiae multiplicationem sub ipsa, vt fit de igne in palea, &in ferro. Non potest esse in coelo maior velocitas primo modo, quare sequitur, vt sit secundo modo, qui supponit formam naturalem in materia naturali. Est tandem argumentum D. Thomę. Omne quod est, vel est actus, vel ha bens actum; coelum non est actus, ergo habens actum: Omne tale est compositum ex materia, &forma, ergo coelum est compositum ex materia, &forma. (ρχερα7 σεπθοεδὸ Reprobatur prima sententia, coelum eße formam quantitati subiectam. Cap. I. VTANT aliqui ex his, qui sequuntur hanc opinionem, fauere illi Auerroem, cui tamen expresse est contrarius 9. Metaphysicorum commento 17. vbi habet, quod corpus coele ste non denudatur a potentia in vbi, &ideo non prohibet, vt sit materia.