# Disputatio de coelo 25-3

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Cap. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/25-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/25-3

Metaphysicorum textu 49. Tandem soluit, intelligentias, quae sunt coelorum formae, esse illas, quae distinguant; posse autem istas considera ri sine materia, quam informant, quia non causantur ab ea, neque aliquid perfectionis, perquam actu constituantur, ab illa recipiunt. Non sic autem se habere materias illis subiectas. Quamuis enim materia coeli sit materia in actu; causatur tamen ab intelligentia, & perficitur ab ipsa. Cum itaque quęritur, quomodo hae materiae distinguantur, sublunaris scilicet, & coelestis, ait, quod hęc materierum distinctio oritur a formis, quibus illae coniunctae constituunt varia composita; sunt formę sublunarium scilicet materia perfectibiles, sunt formę coelestium perficientes materiam. Progreditur considerando, & meditatur, quod materia in actu est posterior naturaliter sua forma, & nullam respectu eiusdem habet prioritatem, materia vero in potentia habet prioritatem ad formam in genere causae materialis, posteritatem in genere causę formalis. Et subiungit, seclusis intelligentijs a coelo, & formis a materia sublunari, adhuc vnam materiam non fore alteram. Distinguentur autem tunc se ipsis, qualis est conditio principiorum simplicium, quae, si haberent principium intrinsecum distinguens, essent principiata composita, non principia simplicia. Quam implicite. Sermo primus est de distinctione compositorum, coeli scilicet, & sublunarium, de quibus non quęritur. Postremus est de distinctione materierum, quę, si distinguuntur se ipsis, quomodo potuit dici, quod materia a materia non potest distingui propria ratione, quia actus est, qui distinguit? Quam laboriose omnia: Supponitur vnum, quod non est prętermittendum, alia relinquantur. Dicitur, intelligentiam esse formam informantem coelum, simulque dicitur de eadem, quod non causatur vllo modo a materia, & est prior illa omnibus modis. Quęso, quis hoc intelligat? Formam informantem materiam nullo modo causari a materia? quae vnio informationis inter duo, quorum vnum nihil ab altero dependet? Quorum vnum est omnino se ipsum sine altero? Quid enim, si satis est sibi ipsi, fit forma alterius? Ait, materiam coe li esse posteriorem omnibus modis intelligentia. Qualis praestantia est hac illius supra sublunarem?

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
