# Disputatio de coelo 25-4

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/25-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/25-4

Nam videmus in omnibus, in quibus eadem semper est materia, idem semper est agens, non potente accidere impedimento; semper eundem sequi effectum. Si vero in cometis variantur figura, situs, color, magnitudo, non autem in lacte; hoc contingit, quia come tae fiunt ex alia materia, aliter se habente, & alibi, nempe mul to inferius, vbi variabilitas magis habet locum, & casu sie, vel sic contingunt. Lac vero habet necessitatem, cuius candor non potest variari, quia eodem modo se habente luminoso, fit semper idem lumen. Non est autem post hominum memo riam in eius apparentia aliquid mutatum, ob causas dictas; sed halitus plus quam centies millies est mutatus. Et Aristoteles vtebatur tali argumento pro coniectura post demonstrationes adhibitas. Quare non decet, velle illud subire auctoritate demonstrationis. Calidum & frigidum omnia mutant, vbi suas exercent vires, & prout eas exercent, vt etiam hic faciunt. Nihilque inuariabile sub Luna; est tamen sub ea penitus inuariabilis motus ignis in gyrum, non seruato semper eodem numero igne, vt nec idem numero lac seruatur. Accipitur principium pro resoluenda dubitatione circa situm lactis. Cap. VII. E consistentia huius habitus in supera aeris regione tripliciter cogitari potest; vno modo, vt totus congregetur in orbem; alio modo, vt totus tumultuet sub coelo hucque, & illuc feratur; tertio modo, vt partim fluctuet partim con gregetur. Congregationem videtur asserere Aristoteles in aeris extremo, cum ait: Dictum enim est, quod extremum dicti aeris, potentiam habet ignis.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
