# Disputatio de coelo 252

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 252. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/252

N sphaeris coelestibus considerat Aristoteles duo extrema, alterum est sphaera stellarum, alterum sunt duae sphaerae Solis, & Lunae. Cur has duas coniungat pro vno extremo, ratio est, quia his praecipue duobus astris, & horum inuicem congressibus, & aspectibus, alteratur noster hic mun dus, & vices suas habet; alias sphaeras, Saturnis, Iouis, Martis, Mercurijs, & Veneris medias ponit, & quaestionem sic facit. Cur non semper ea, quae distant a prima latione moueantur pluribus motibus, quanto magis distant; Sed media mouean tur pluribus, quam Sol, & Luna, quae tamen magis, quam illa distant a prima; ostenditrationabilem esse dubitationem, quia, primo corpore vna latione lato, videretur propinquissimum debere moueri paucissimis, veluti duabus, contiguum illi tribus, & sic successiue secundum proportionem, cuius oppositum inquit videmus. Nam Sol, & Luna mouentur paucioribus motibus, quam moueantur nonnulla astrorum propinquiora primo corpori. Erat ostendendum haec duo esse infima, quod facit Aegyptiorum, & Babyloniorum testimonio, & suomet quantum ad Lunam, dicit enim sevidisse illam secun dum nigrum sui, dichotomam existentem, occultasse Martem qui exiuit secundum lucidum. Haec est dubitatio, in qua hoc obseruandum est, quod non contendit Aristoteles de medijs planetis quomodo moueantur, an secundum proportionem distantiae a primo coelo, dubitat de Sole, & Luna, in quibus res erat compertissima ex obseruationum longa, & diligenti animaduersione, non enim ita forte erat distinctum de alijs & propterea post Eudoxum, & Polemarchum venit Athenas ad Aristotelem Calippus, vt suppleret & corrigeret, quae ab Eudoxo acceperat, quare nondum res in coelo penitus de omnium ordine, deque omnium orbibus, & motibus erat comperta, vt in Sole, & Luna, quod scilicet essent planetae vltimi, & coniuncti, & paucioribus quam alij mouerentur motibus, alijs inter se collatis quotnam, & quomodo nondum ita notum sicuti neque etiam ordo quamuis sciretur, quod pluribus quam isti, & nihil esset ambiguum, quin supra istos collocarentur.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
