Latin
Caput IX
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 254
Unproofread scanNot analysed yet
teles in Metaphysicis primum entitatis principem bonum vniuersi, tanquam finem omnia ad se ordinantem, causalitas vero finis, est prima causalitas, quae decet primum ens; finis enim est causa causarum; effectiuaque causalitas aliquid detrahit. Quare primum sine actione esse debet, si est primum. Est tamen inter Aristotelem &Platonem aliqua differentia, &est etiam aliquid circa hoc propositum in Aristotele aduertendum; de quibus infra. Sicut autem primum sine actione poni tur, sic etiam postremum, sed dispari ratione. Extremum enim ponitur sine actione, quia per se proxime non potest finem sortiri. Quare non est cur agat ad impossibile. Sic Plato materiam primam ait esse non ens infra ens, quia non potest ad bonitatem sese extollere, sed solum formam naturalem suscipiendo, ad vmbram bonitatis; priuatio etiam a Platone non ponitur inter principia, quia ipsi visa est simpliciter egredi conditionem boni, &simpliciter machinari ad maleficium. Primum vero sine actione est, quia est id, cuius gratia cetera agunt; &quia non esset simplicissimum. Actio enim in duobus consistit, siquidem oportet in actione esse id, cuius gratia, &quod huius gratia. Etenim omnia agunt boni desiderio, non itaque agit optimum, quia non indiget, eo, quod per actionem consequi student omnia, quae agunt, neque agit id quod non potest assequi bonum, quia frustra ageret. Hęc pro principio explicando. Sequitur, vt alia quaedam similiter explicemus antiquam dubitationi solutionem applicemus. Quęrimus primo quid sit istud optimum, quod habet primum ens sine actione; pro quo quaesito dilucidando ita est philosophandum. Primum ens, cum spectatur coelo, de quo nunc lo quimur coniunctum, duobus modis potest considerari, aut in seipso, aut vt ad mundum se habens, in vtroque autem est quaedam illius perfectio; optimum illi, vt est in se, est intellectio, vt habetur 12. Metaphysic. &10. Moralium ad Nichomachum; optimum eidem vt ad mundum se habet est mundi ordinatio &dispositio. Habet igitur primum omne hoc optimum sine actione. Habet quidem, vt in se optimum fine actione, quia intellectio eius est speculatiua. Habet etiam, vt ad mundum se habet, optimum sine actione, quia mundi dispositionem facit, vt motor, &mouet tanquam intelligibilis, &amaPrimum mouet vt amatum.