# Disputatio de coelo 255

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/255

tus; in quo optimo includitur permanentia aeterna. Facit enim Permanentia & permanentia ad optimum esse, quia ad felicitatem requiriincluditur in felicitate. tur duratio & aeternitas, si fieri potest. Ita Philosophus, primo Moralium, in definitione felicitatis ponebat vitam perfectam, quia vna hirundo Ver non facit. Haec autem omnia sunt tanto praestantius in primo abstracto, quanto intimius ad illud se habent, vt diximus in tractatu de Intelligentijs. Habito quid sit hoc optimum, quod habetur per actionem, vel sine actione, quod vno verbo diceremus, vitam sempiternam, Quaesitum se omnibus numeris absolutam, & per se sufficientissimam, quęcundum. rimus modo, quid nomine primi, intelligatur, & quid per Quęsitum ter tium. propinquissimum primo, in quo scilicet consistat haec propin Responsio se quitas. Ad primum dicimus, quod Philosophus nomine pricunda. mi, intelligit totum ens abstractum. Illud enim coelo comparatum, dicitur primum, cum serie tamen, & ordine, sub vno omnium primo, & principe, sicut etiam in coelis ipsis est ordo, & series. Et hoc est in quo Plato, & Aristoteles dissentiunt. Non ponit enim Plato, praeter vnum simpliciter bonum alia aliqua in eodem genere; Aristoteles ponit omnes intellectus separatos tales, & similes in bonitate, nisi quatenus deficiunt ratione praestantiae, & sunt subordinati ratione dependentiae vni primo. Quaeritur modo, quid dicat propinquissiResponsioter tia. mum primo, in quo consistat haec propinquitas. Recurrendum est ad 8. Physicorum, vbi quaeritur, in quo loco sit motor; ait eum ibi esse, vbi maxime patet ipsius effectus, & maxime viget eius actio, quae est motus. Propinquissimum igitur huic primo abstracto, id dicitur, quod se habet maxime immediate ad ipsum, ratione talis participationis; & sic prima sphaera illi dicitur propinquissima, quia maxime participat motum; quae etiam dicetur propinquissima primo simpliciter, quia immediate primum, quod est optimum simpliciter, amat, & intelligit. Et insuper propinquissima, quia sicut primum illud omnia continet, vt finis, sic ista habet motum omnia continentem, ratione cuius omnia disponuntur. Quaerat vero ali Dubitatio.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
