Latin
Caput X
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 257
Unproofread scanNot analysed yet
Sic prima sphaera vna actione assequitur nobilitatem, quod acquirit eandem, quantumcumque pluribus actionibus, nobilius est eo quod non acquirit. In sublunaribus igitur compertum est id quod est plurium actionum esse nobilius eo, quod est pauciorum actionum, quatenus assequi tur majus bonum, &sic nobilissimum, homo; vilissimum, elementa. Ab his ad coelestia traducendo, sic in illis licebit statuere, corpus paucarum actionum quod erit vilius corpore multarum actionum, quia istud illis pluribus majus assequetur bonum, quam illud suis paucioribus; optimum sane est sortiri finem, si fieri possit, siue vna, siue pluribus actionibus. Si aliquod non possit illum sortiri, bonum est, quanto magis fieri potest, ad illum accedere. Hinc subdit terram omnino non moueri, quia non potest assequi finem, &nomine terrae proponit omnia elementa, tanquam partes simul cum coelo vniuersum integrantes, quae dicuntur omnino non moueri, quia a seipsis non mouentur, non habent in se motum actiue, sed extrinsecus solum feruntur, &agitantur; proxima terrae quae sunt Sol &Luna moueri paucissimis motibus, quia non est possibile illa moueri tot motibus, quot opus esset ea moueri, si deberent totum bonum consequi. Alia supra haec pluribus mouentur, quibus partialiter totum bonum assequuntur; Declaratio di prima sphaera vno motu. Haec Philosophus, quae sic dilucictorum Aridantur. Primum habet optimum, quod consistit in intelligen stotelis. do, &amando primo ente, ac proinde in disponendo vniuer so; habet quidem optimum intelligendi &amandi, quia immediate intelligit, &amat primum amabile, &intelligibile; disponendi, quia habet motum omnia continentem, omnes omnino motus disponentem, ®entem, prout est oportunum, sine quo non erit vllus alius motus; motum habet omnia moderantem, dominantem omnibus alijs coelestibus, &secum omnes sphaeras circumducentem; habet autem optimum sibi conueniens, ceterum optimum vniuersale, quod est majus omnibus. Sic in Ethicis dicitur; bonum, quo magis diffunditur, eo majus esse bonum. Habet igitur bonum vniuersale, quod omnia continet &disponit; &haec est conditio primae sphaerae. Mediae acquirunt optimum partiale sibi proportionatum; intelligunt &amant primum, non immediate, sed tamen immediatius Sole &Luna. Et sic perfectius habent suum bonum, nondum gradu deflectens a primo bono.