# Disputatio de coelo 259

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/259

De primo respondetur, quod totus finis ille est, qui omnem finem complectitur, quippe qui est finis simplici ter non ordinatus ad alium finem. Dicitur itaque primum coelum assequi totum finem, quia immediate intelligit, & amat finem omnium finium, in quo est tota finis natura. Vnde fit, vt contineat omnia, & sub illo omnia disponantur. Aliae sphę rae dicuntur participare fine partialiter, quoniam iam mediate se habent ad finem, qui est omnium finis, non omnia conti nent. Quare participant quidem illud primum bonum, sed partialiter, per finem scilicet particularem in illum ascendendo. Vnde illorum motus continetur, & disponitur. De altero dicitur quod facilitas, & difficultas in coelestibus dicuntur secundum similitudinem eorum, quae apud nos reperiuntur, non tanquam ea, quae ibi simpliciter reperiantur. Recte Auer In coelestibus est proportio roes, quod etiam in illis est proportio inter motorem, & rem inter motorem, motam, ita vt sic, non aliter debeat fieri motus, ita vt vnum& mobile. quodque moueat & moueatur propria velocitate, & ex hoc accipitur facilitas & difficultas. Libet etiam apponere id, quod ponit Auerroes, cur nobilius sit quod paucioribus motibus idem assequitur. Ait facilius est facere vnum bene, quam plu ra, ergo quod paucioribus acquirit bonum est nobilius; Cur? quia facilius acquirit, & ideo melius intelligitur facere id quod facit. Soluitur altera dubitatio. Caput XII. RES solutioni huius dubitationis adhibet Philosophus rationes. Prima ducitur ab excellen Prima solutio. tia vitae & principij primae sphęrę ad alias. Hanc Excellentia vi excellentiam ad duo ego refero; ad vitam, quia tae, & princisit praestantius viuens quam aliae omnes, vt quae pij. immediate a primo mouetur; atque ideo multiplicet stellas, quę sunt orbis pars praestantissima, cum orbis sit ob stellam, ad principium, quia quae debet regere omnes alias debet esset maximę virtutis, quae est maior, vbi est plus densitatis. Inde rem sic contemplandam duco. Accipitur excellentia orbis coe Excellentia or bis. lestis, a conditione substantiae, qua constituitur. Ita dicebat Philosophus 1. de Coelo textu 16. Tanto honorabiliorem habens naturam, quanto plus distat ab his, quae hic sunt.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
