# Disputatio de coelo 26-3

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/26-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/26-3

Videtur autem & aliud, quod sci licet non sit congregatus ita vniformiter ex eo, quod dicit Philosophus, cum congregari sub circulo illo stellarum, & stellas eius circuli esse illas, quae ibi faciant congregationem. Rationa bilis est tumultus halitu semper ascendente, semper agitata il la regione: cum praesertim iste ascendet commistus alteri non ita elaborato, ex quo aliae affectiones prodeunt; cum tamen oporteat, istum, ex quo fit lac, ob sui leuiorem, & calidiorem naturam supra ferri. Quandoquidem eiusdem naturae halitus, eodem modo ascendit, nisi vi detentus. Quare is tenuis, ratus, & leuis similiter existens, oportet, vt similiter ascendat, nisi vi detineatur, quae vis ibi non potest esse tanta, vt multum eius possit impedire. Potius oppositum continget; vt scilicet iste alium secum ferat, veluti fit in infera regione. Siccus enim secum fert humidum sursum. Is igitur sic ascendens, cum est in aeris extremo, ibi figuratur, figura continentis in sphaeram per totum expansus; ita vt ibi fiat, veluti vna sphaera expansa per totum. Clare hoc Philosophus in dicto superius adducto; cum autem hoc ita fiat, maior fit congregatio sub hoc stel larum circulo, ratione necessaria agentis. Fit quidem etiam sub alijs stellis eodem modo, & etiam sub illis necessario, si re spicias vniuersalem congregationem. In particularibus autem congregationibus fit casu. Sic enim casu ille sub stella congregatur ex quo illam nanciscitur comam. Qua vero ratione fiat continue congregatio, & maior sub illo circulo, hoc est quęrendum. Philosophus ita: Disgregato aere, segregatur talis con sistentia. Oportet ergo videre, quomodo hoc contingat. Con gregationem igitur, & disgregationem habemus pro principijs antiquorum. Aitque Philosophus textu 77. 8. Physicorum, eos, qui faciunt generationem raritate, & densitate, eam facere per motum localem, quia raritas & densitas disponun tur congregatione, & disgregatione, quae sunt motus locales. Coelum igitur loco motum, mouet loco sub se posita: Mouet autem loco, non solum rapiendo in gyrum; sed disgregan do. Quod nihil aliud est, quam facere partes magis distantes. Quare, dum facit partes aeris magis distantes, praebet ha litui aditum ad ascendendum, quia facit aerem facilius diuisi bilem. Per praeterea disgregatus raresit, & consequenter factus maioris dimensionis pellit halitum in ipso tumultuantem; tenuiorem quidem & leuiorem sursum. Non enim potest deorsum pellere eo validius resistente; vt inde etiam adu cetur ascensus, & congregatio in illa sphaera praedicta. Cum autem totum coelum hoc faciat suo motu, id facit maxime pars stellata; ita congregatio halitus maxime fit sub ea.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
