Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 264-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem si circulo mouetur, aut mouetur versus occasum, &tunc inde apparebunt astra orientia; aut versus ortum, &tunc sic circa polos aequinoctialis Sol &alij Planetae non orientur a diuersis orizontis locis, vt nunc faciunt. Si moueatur circa polos Zodiaci, idem accidet. Et insuper quomodo existentibus coelestibus immobilibus, vt Heraclides dixit, saluabuntur erraticorum consequen tia signa, &transitiones. Ait Ptolomaeus, quod omnia appare rent, non procedentia, at semper facientia vnum motum con trarium terra; neque nubes vnquam ostendetur transcurrens ad ortum, neque aliquod volantium, aut iactorum, praeueniente semper terra omnia sua velocitate, cum tantum faciat in tam breui tempore motionis restitutionem. Sic de situ, quod in medio; de motu, quod manet terra. Nobis autem sat fuit pro nostra contemplatione sic percurrere Aristotelis dicta. Nouimus curiositates astrologicas recentiorum, a quibus tanquam ad aliam scientiam pertinentibus, debuimus abstinere. Terra spharica. Caput III. ERRAM esse figuratam figura sphaerica ostendit Arist. vt putat Simplicius, quinque rationibus. Prima supponit, partes, terrę esse natas ferri vs