# Disputatio de coelo 265

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/265

Addo materiam coeli quan to puriorem tanto esse lucidiorem, & ideo exiguam in octaua sphęra condensationem facere lucem, ac proinde tot in illo es se stellas. Coeli igitur illi superiores, aut debent esse rarissimi, & tunc erunt minus apti ad regendos inferiores, quia quo mi nus solidi, & densi, eo minoris virtutis; aut si sint quomodocumque vel minimum condensati, erunt per totum lucentes Coeli supra magis quam luceant omnes stellae, & sol ipse, & profecto vioctauum sine detur magnum inconueniens supra sphaeram tot stellis lucistellis non con dam haberi alias sphaeras sine stellis, & sine luce, nisi quateueniunt. nus sunt perspicuae, quod est etiam in partibus inferiorum sphaerarum. Nobilitas enim sphaeris est ex stellis, & ex luce, quare erunt illi coeli ignobiliores octaua, & inferioribus omnibus. Haec de numero sphaerarum. Quantum enim ad apparentias motuum, quae astronomos induxerunt ad sphęrarum Proclus octo multiplicationem, sat esse possit Procli opinio, qui post Ptocoelos posuit. lomęum octo solum coelos posuit, & non est huius operis velle de apparentijs contendere; at solum ponere rationes aliquas, quae ostendant rationabilem eam sententiam, cui Aristoteles subscripsit. Vnum dicam de motu trepidationis, & est, quod periti Mathematici damnant modum, quo ille defenditur, & dicunt esse propemodum imperceptibilem, & inobseruabilem. Conueniens etiam est aliquid dicere de eo quod isti dicunt, Aristotelem statuisse sententiam suam, iuxta motus cognitos suo tempore. Consentio sane Philosophum, non solum in istis, sed etiam in naturalibus ipsis contemplationibus, semper fuisse professum vlteriori indagini esse incumbendum, & certioribus rationibus assentiendum; tamen puto nunquam ipsum tales sphęras fuisse recepturum, sicut non re Aristot. nuncepit Epicyclos, sed Eudoxum laudauit sine Epicyclis appaquam supra octauam alias rentias seruare studentem. Est enim philosophatus ex rei nasphaeras recetura, nec fuit facilis, qui quibuslibet inuentis deciperetur. pisset. Quantum ad ordinem coelorum: Pythagorei, qui coelorum distantias exacte fuerant metiti quod forte alijs non successit, hunc ordinem statuerunt, quem Plato, & Aristoteles sunt sequuti, vt scilicet Sol sit secundus supra Lunam.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
