# Disputatio de coelo 266

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/266

Arguunt astronomi pro suo ordine, Solem scilicet quartum ponentes, ex varietate aspectus, quam dicit Ptolomęus in primis quattuor planetis posse habere locum, in alijs nihil ex ipsa posse statui, quia ob nimiam a terra distantiam non habent varieta tem aspectus. Arguunt ex velocitate, & tarditate motus. Quo enim magis recedit coelum a conditione primi mobilis, eo inferius est ponendum; Luna velocissime fertur ab occasu in or tum, quare remotissime est locanda. Admonent tamen ex hac via nihil posse determinari de ordine Solis, Veneris, & Mercurij inter se, solum haberi quod ista sunt supra Lunam, dicentes similiter haberi ex tribus superioribus quod sunt infra aplanem, non autem distincte quis ordo sit inter ipsos. Arguunt ex eclypsibus, quia qui occultat alium planetam est inferior, sic dicunt Mercurium esse sub Venere, Venerem sub Sole, quas dicunt esse rationes potissimas in hac materia, qua rum tamen nullam per se esse sufficientem, sed omnes simul sumptas facere confirmationem. Quasi decem syllogismi, for te falsi, faciant vnam demonstrationem. Dicebat quippe Phi losophus, si neutrum duorum, ergo neque ambo. Ptolomęus ipse capite 15. ostendebat Solem esse quartum, ex spatio quod oportet esse inter Solem, & Lunam; quod quidem necessarium est repleri. Mihi profecto videtur rationabile duo sidera, quorum figuram rotundam conspicimus, quam in alijs non videmus esse alijs viciniora & esse contigua, & duo astra, inter quae est tam euidens luminis mutuatio, & luminis impedimentum, debere esse contigua; & duo astra, quibus praecipue regitur hic mundus inferior debere esse prope ipsum. Quantum vero ad spatium a Ptolomaeo assignatum, aduertatur, sphęram Solis debere esse profundissimam, cum sit sphęra tam magni astri, quae constat secundum Eudoxum, & Calippum multis orbibus, & pluribus quam aliae sphęrę. Hoc au tem spatium isti ostendunt, eo quod Sol in minima distantia a centro terrae continet terrae semidiametros 1070. Luna quan Spatium inter do est in maxima continet terrae semidiametros 64. quare dif Solem, & Luferentia inter minimam Solis distantiam, & maximam Lunę, nam. continet terrae semidiametros 1006. Cum ergo non possit con cedi vacuum inter coelum Lunae, & coelum Solis, nec sit rationabile deferentes augiam Solis, & Lunę esse pręditos tanta magnitudine, quia esset superuacanea, & inutilis, conuenienter illud spatium tribuitur sphęris Veneris, & Mercurij.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
