# Disputatio de coelo 268

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/268

Tertium orbem in medio horum ponunt eccentricum simpliciter, quem dicunt astri deferentem. Fuere inducti ad hos orbes ponendos, vt Augem, ab illis ductum, & oppositum augis, constituerent, ex quibus multa seruant, quae in planetis videntur. Hos eccentricos, fuisse etiam a Pythagoreis propositos dicit Simpli cius, eos autem Platoni non placuisse, qui excitauit Eudoxum ad meditationem, qua, sine eccentricis, positis omnibus orbi bus concentricis, posset de apparentibus respondere. Non placuerunt etiam Aristoteli qui probauit sententiam Eudoxi, & fuit cum Calippo, qui Athenas ad ipsum venit, pro sententia Eudoxi perficienda. Recentioribus autem pro his eccentricis constituendis fuere irregularitates motuum in planetis apparentes. Sol quippe circa terram irregulariter moue tur. Plures enim dies facit in signis Borealibus, quam in Australibus, dies sane 187. a principio Arietis ad principium Li brae, a principio Librae ad principium Arietis 178. Cum itaque moueatur sic irregulariter circa centrum mundi, opus est vt moueatur regulariter circa alium. Idem Sol modo maior apparet, modo minor, & inde modo remotior a terra, modo propinquior, quod non posset esse si in orbe concentrico mo ueretur. Istud ipsum euidentius conspicitur in Luna, quae singulis mensibus augem mutat. Vereor ego, ne illi orbes crassiores ex vna, & tenuiores ex altera parte pugnent contra pri ma principia Geometriae, nempe contra definitionem circuli. Omnes enim lineae a centro ductae debent esse aequales, istud autem non seruatur in orbibus huiusmodi, quia lineae ductę a centro ad intimam superficiem partis tenuioris, erunt longiores quam lineae ductae ad intimam superficiem partis crassioris. Oportet autem in orbibus, si orbes sint, idest, vt dicit Aristoteles circulo tornati, hoc seruari prout sunt orbes corporei.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
