# Disputatio de coelo 269

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/269

Corporeus autem orbis non vna tantum superficie continetur, sed vtraque, vnde opus est seruari conditionem circuli respectu vtriusque. Quod enim ab istis dicitur, ea corpora esse circularia propter extimam superficiem, non existimo sapienter dici. Vt enim isti sint orbes corporei circulares requiritur circulatio ex tota constitutione, non ex superficie extima solum. Addo orbis circulo moti centrum non est punctum, sed oportet vt & ipsum sit corpus, veluti supra diximus. Quodnam igitur corpus ponitur pro centro istis eccentricis? Oportebit sane multiplicare terras, quę sufficienter sint centrum eccentricis, & concentricis. Quod etiam volunt isti orbes crassiores, & tenuiores moueri vniformiter eadem velocitate cum eccentrico, simpliciter non videtur esse secun dum rationem naturalem, quia crassitas est ex vna parte maior; in maiori autem est maior virtus. Quare maior in ea parte erit virtus ad mouendum. Nec possum ego concipere, quomodo stante tanta inaequalitate, illi orbes non sint instanter mouendi. Quomodo enim in eodem orbe, erit proportio mo uendi, & regularitas, & vniformitas? in motu quippe corporis tam differentijs secundum partes ad motum se habentes? si essent illa corpora grauia & leuia, esset sane in illis multa dif formitas ad faciendum motum, vna parte alteri multum praeualente. Sic igitur, cum non sint nec grauia, nec leuia, illa naturalis inclinatio ad motum, quae est nec grauitas nec leuitas, est propensio illis proportionata, debebit se habere ad motum similiter, vt se habet grauitas & leuitas. Quare faciet multam differentiam inclinationis ad motum, & auferet proportionem. Scripserunt de his recentiores. Auerroes ex veteribus disputauit contra huiusmodi eccentricos 2. de Coelo commento 35. ratio ei vna haec fuit. Si essent eccentrici, oporteret inter corpora coelestia, aut esse vacuum, aut alia corpora, non rotunda naturaliter, replentia spatium, & non mota. Hoc est impossibile ergo est impossibile esse eccentricos. Simile etiam argumentum habet commento 32. Contingeret, ait ibi, vt in corporibus coelestibus essent corpora non uerae rotunditatis, non ha bentia actionem, sed quasi replentia, vt inuenitur in compositione animalium. Consequentia varie deducitur. Vnus modus est, vt dicat Auer.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
