Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 27-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quare erit quoddam ens extra omnem contemplationem, si omnis contemplatio sufficienter est ibi accepta. Rationes praeterea, quae destruant hanc opinionem non desunt, sed nos paucis agemus in re clara, sermonis potius gratia, quam rei ipsius. Nihil profecto conSensus iudex templamur nisi ex sensu intellectum ducente; quinimo est aliquo pacto bene dictum, sermones demonstratiuos tantum esse recipiensermonum de monstratiuodos, quantum concordant sensatis. Obseruamus igitur formas rum. tantum excellere; quantum extolluntur supra materiam, adeo vt facultas de se materialis, quia sit facultas formae materiam informantis, si eidem materiae superemineat, vt quantum solum ad propriam operationem aliquo pacto illi non sit admista, sit facultas intelligens, veluti de nostro intellectu possibili est compertum. Si itaque secundum huiusmodi certam obserua tionem philosophemur, nihil aliud possumus concludere, quam actum quemlibet immaterialem esse actum intelligentem. Quare, si coelum est actus, &forma sine materia, ratio suadet, debere dici coelum esse formam intelligentem, quod nec dicunt inuentores opinionis, nec si dicatur, facile est, modum, quo intelligant, explicare. Obseruamus pariter, quod quantum Altera ratio a sensibilitate de acceditur ad actum, &ad formam, tantum receditur a sensu, &ducta. ab esse sensibili. Ita purae quidditates per intellectum acceptae sunt liberae ab omni sensibili conditione; ita &substantiae seAlia ratio. paratae sunt penitus de se insensibiles; Si itaque coelum est res sensibilis, non video quomodo possit constitui actus, &forActus quo tra ma sine materia. Quaeram ego, vnde habet coelum esse sensidat sensibilita bile? Actus hoc non tradit, nisi actus in materia; quantitas hoc tem, quomodo non. non facit, quia non est sensibilis, nisi prout sensibilibus coniungitur. Altera ratio a principio motus deducta. Alia ratio a quantitate deducta. Quantitas est materia intelligibilis mathematicis. Considerantur fundamenta, &rationes aduer sariorum. Themistius apud Auerr.