Latin
Caput VI
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 27-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia circulus sub quo fit lactea Zona in coelo est pars continue stel lata, ideo ibi maiorem necesse est fieri, &continuatam congregationem. Accedet, quod a maiori actione illius partis maior excitatur caliditas, &calidi est congregare homogenea. Addatur, quod halitus magis eo confluit, vbi maior est disgregatio, quare eo magis debet confluere; atque ideo cum per totum fiat orbis vaporosi congregatio, maior ibi necessario sit, ea coeli parte semper sub se trahente, modo praedicto. Dicet quis, deberet etiam disgregare halitum, &rarefacere. Sed massa illius antea incenditur, quam disgregetur, ob dispositionem, quam habet ad inflammationem. Est enim den sior paulo, quatenus congregatione vnitur, &paululum com pactus, nondum penitus expers totius terrestris siccitatis. Quare maxima illius pars remanet semper non disgregata, &ea pars quę disgregatur adiuuat congregationem alterius, quia fit difformis ab illo, &ab eo secernitur. Aduertatur autem, quod ad faciendam disgregationem magnam istius hali tus, requiritur motus paulo vehementior, qualis est Zo diaci, sub quo, neque etiam nubes congregantur. In isto autem circulo, qui ponitur secun dum longitudinem coeli, non est talis motus vehemens per totum. Qui bus ita positis, iam quaesitis &dubitatis circa lactis consistentiam in ta li situ, &in nullo alio, non est difficile respondere. Obiectiones circa lactis situm, &aliae his adnexae resoluuntur. Caput VIII. QVAERITVR primo, quid valeant stellae tam remotę ad multiplicandum eiusmodi halitum; si quidem Aristoteles actionem caloris, per quem fit talis halitus, vni tribuit Soli, ait cap. 5. Calefacta enim terra a Sole. Et cap. 4. De facta autem caliditate, quam exhibet Sol. Et infra.