# Disputatio de coelo 270

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/270

futura in coelo corpora non perfectae rotunditatis propter orbes eccentricos secundum quid, quia habent vnam partem crassiorem aliam tenuiorem. Ego sic deducerem. Si adaequemus secundum rotunditatem orbem illum, qui habet vnam partem crassiorem, aliam tenuiorem, ita vt fiat commensurata pars crassior tenuiori, illa portio, quae aufertur, non erit rotunda, & sic dabitur coelestis portio non ro tunda, quod est inconueniens. Debent enim partes corporis rotundi conspirare omnes in rotunditatem. Alia consequentia sic deducitur. Erit vacuum, quia dato isto circulo simplici ter eccentrico, nisi inueniatur hic modus crassitiei, & tenuitatis in orbibus illum intercludentibus, dato, quod ipsi sint con centrici, oportet illud spatium crassitiei remanere vacuum. Alia consequentia, quae dicit, aut erunt alia corpora in coelo, non rotunda naturaliter replentia spatium, & non mota, deducitur hac ratione, quia relinquitur certe illud spatium occupandum ab illa crassitie; istud debet repleri, non potest repleri a corpore rotundo, quia tale spatium non complet totum circuitum, quare erit replendum a corpore non rotundo. Et ita erit corpus solum requisitum pro repletione, vt in animalibus contingit, & nullius alterius rei gratia. Neque erit motum per se, si accipiatur separatum & non sit pars, vt isti statuunt; sin autem sit pars sequitur aliud inconueniens praedictum. Quare Auerroes ratio maxime rationabilis. Habet praeter istam aliam talem. Locus totius & partis idem est in elementis, ergo etiam in coelo, ergo totum coelum, & partes coeli debent ferri circa idem centrum, quia centrum est locus coeli, ergo non possunt esse orbes eccentrici. Reprehendit etiam Auerroes rationes astronomorum; arguunt, inquit, Astronomi, ex posterioribus ad priora, & hoc recte, posteriora autem sunt euidentia, priora vero ad quae isti reducunt, sunt incertis sima, neque necessario illis positis oportet ista esse, siquidem possunt alia ratione, nihil naturę repugnanti eadem conseruari, nihil enim est necessarium positis talibus apparentijs esse in coelo tales orbes, qui sint illorum causae, postquam nihil ve tat eas etiam aliter seruari, quod professi sunt se facere Eudoxus & Calippus subscribentibus Aristotele, & Platone. Quodque isti eccentrici sint praeter naturam contendebat 12. Metaphysic. commento 45.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
