Latin
Caput XV
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 271-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XV. PICYCLVM dicunt sphaeram intra crassitiem eccentrici immersam sic vt possit circa suum proprium centrum circumuolui. Hos epicyclos introduxit praecipue apparentia, quòd planetae existentes in auge, non semper eodem modo se habent ad terram, sed modo sublimiores feruntur, modo humiliores, suntque diametri illorum, nunc maiores, nunc minores, quod non potest fieri solo eccentrico, quia per ipsum aut semper eodem modo distat a terra. Obseruatum est duarum Lunę eclypsium, manentibus in vtraque, Sole, &Lu na in eodem situ, Sole existente in eodem loco eccentrici, alteram altera longiori tempore durasse; quae inaequalitas non potest esse nisi ob ingressum Lunae in maiorem, vel minorem terrae vmbram. Quare, cum in vtraque fuerit eadem terrae vmbra, oportet in altera Lunam fuisse minus remotam a terra, in altera magis. Quo enim vmbra propinquior est terrae, eo latior, quo remotior eo angustior; hoc non potest esse propter eccentricum, quia, cum eclypsatur est semper in Auge.