# Disputatio de coelo 272

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/272

Opus est igitur esse epicyclum, vt sit aliquando in puncto epicycli terrae proximo, aliquando in remoto. De qua ratione meminit Auerroes commento 35. 2. de Coelo, aitque hanc non inducere de necessitate epicyclos: quia posset etiam alia ratione contingere, nimirum propter diuersitatem sui situs si ponamus polos sui orbis motos super polos alterius orbis. Et putat se aliquando posse restituere astrologiam ad principia non repugnantia naturae, quod postea in Metaphysicis desperauit ob senectutem. Stationes etiam & retrogradationes planetarum in hos referunt, quas cum ponant euidentissimas, satis putant, se istorum orbium necessitatem constituisse. Ceterum non con sentiunt istis naturae ipsius regulae, non solum, vt dicebat Auer roes, quia dabitur motus qui nec sit a medio, nec ad medium, nec circa medium; sed quia si obseruentur nutus istorum epi cyclorum, videbuntur in modo conuentionis multum varij nec poterit reddi ratio, cum tamen natura nihil faciat vt contingit. Oportebit etiam, coelum esse diuisum ad continendam istam sphaerulam quae in seipsam reuoluatur. Et quid erit quiescens in motu illius circulari? An proprium centrum. Sed hoc est punctum, hocque erit quiescens Mathematicum non natu rale. Praeterquam quod moto eo orbe omnia illius oportet moueri, aut per se, aut per accidens. Sic dicebat Aristoteles, oportere manere pro motu coeli faciendo corpus diuersum, quod erat terra; & in coelo poli dicuntur immobiles, quia mini ma pars ibi accepta tardissime reuoluitur, & in comparatione aliarum dicitur manere. Sed dicet quis, pila nonne circumgi ratur? Sed adest externum in quo moueatur, & adest externum, quod sit illi causa motus. Dicent, Aristoteles reprobans stellarum circumgirationem, non adducit huiusmodi inconueniens; sed adducit euidentiora, & non omnia. Neque etiam dicit, hoc non posse adduci. Aiunt habere omnes planetas epicyclum Sole excepto. Cur haec varietas in natura? Epicyclus Veneris quanto erit maior Sole? Omnino videntur sic posse dicere Astronomi, quod ita est; sed cum ad causas est veniendum quomodo ita sit, & quomodo non dissonet hoc inuentum a regulis naturae, nihil habebunt quod dicant. Excusabunt autem suam disciplinam, quia nihil ipsa de naturali bus.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
