# Disputatio de coelo 273

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/273

Sed aduertant, quod nihil etiam debet dicere, quod sit contra naturę fundamenta. Et in hoc studuerunt Eudoxus & Calippus. Est enim Astronomia maxime omnium Mathema ticarum in naturam inclinata. Motus illorum estne a dextris an a sinistris? an vnus a dextris, alter a sinistris? Cur hoc? Si potest esse talis motus talium sphaerularum, cur non potest etiam esse stellarum, quae sunt & ipsae sphaerulae? Cur potius circumgiratus epicyclus quam volutetur? quia sic intra orbem conclusus? At si orbis ita potuit diuidi ad ipsum capien dum, cur non potuit fieri, vt eius volutatione diuideretur? Moueturne regulariter epicyclus an irregulariter? Cur? Tardius vnus altero? qua ratione? Haec quippe videntur leuiora, sed in ratione philosophandi non sunt ita leuia. Dicebat enim Aristot. contra Empedoclem, & Anaxagoram nihil simplici ter ponendum esse, sed aliquam rationem assignandam. Et quaerebat ab Empedocle, vt assignaret rationem, cur tanta esset periodus circa vices imperij litis, & amicitiae. Et tandem, ad ponendum nonum coelum Ptolomaeus vsus est propositione quod vnius simplicis corporis vnus est tantum simplex motus. In ponendis his epicyclis, nescio an eius fuerit oblitus, an putet motum epicycli qui est eiusdem substantię cum coelo in seipsum, esse eundem motum, qui est totius coeli circa mundi centrum? Considerationes super praedictis. Cap. XVI. ICVNT secundum Eudoxi, & Calippi sententiam futuram in coelo multam motuum multiplicitatem; futuros multos motus per accidens; multam insuper futuram in motibus coeli contrarietatem, quae omnia a corpore aeterno iudicantur debere esse aliena. Iandunus quaestione 20. 12. Metaphysic.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
