# Disputatio de coelo 275

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/275
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/275

Et motus in coelo ita per accidens facti nihil ponunt inconuenientis, nec possunt non esse ab alio facti & ab alio sempiterno & impermutabili. Et hoc consensit Philosophus 8. Physicorum. Quod si ex eodem 8. arguunt contra coeli animationem tanquam anima per accidens debeat moueri. Et dicunt, per acci dens potest non esse; anima per accidens mouetur, ergo potest non moueri, ergo non mouebit, & sic non erit coeli motus; eo modo quo etiam Aristoteles ibi concludebat. Aduertant rationem Aristotelis esse bonam; istam nihil valere. Innititur quidem Aristotelis ratio diuisioni ponenti mouens, vt moueat debere moueri. Vode valet: Si potest non moueri, potest non mouere, & sic non erit motus. In casu nostro nihil tale. Non enim anima coeli, vt moueat coelum, debet moueri, sed si mouetur, hoc est ratione extrinseca, quia est extensa per materiam. Posito igitur contingenti, quatenus, si mouetur per accidens contingit non moueri, posito scilicet, quod non moueatur, nihil minus remanet ipsam mouere, quia non mouet quatenus moueatur, sed vi propria essentiali, cui postea hoc accidit vt moueatur; si tamen dicendum est eam etiam per accidens moueri, quod alibi considerauimus. Nunc ad rem nostram dicimus, quod concessa in coelo tam multa motuum, & polorum super quibus fiant multiplicatione, con cessisque multis per accidens motibus, quatenus vnus orbis ab alio moueatur, dicimus tamen hoc nihil esse, & tanto magis, quia mouentur omnes orbes, quomodocumque mouean tur, sub vno contenti, quasi partes in vno toto consideratae. Ratio landuni habeat, vt profitetur, minorem euidentem ex obseruatione. Maior certe non est vera. Dicam ego. Saluantur omnia, terra mota; coelo manente, ergo sic possibile esse? Minime omnium. Valet huiusmodi ratio non solum de possi bili, sed de necessario, quando res non aliter potest resolui, vt dicebat Aristoteles 1. Physicorum resoluturus veterum rationem de generatione entis. Quod autem vnico modo sic. In nostro autem proposito sunt alij modi non repugnantes natu rae, quos habuerunt veteres, & in quibus aliqui recentiorum non temere nec irrationabiliter steterunt. Similiter, quod dicunt frustra fieri per plura si potest per pauciora, habet glossam, modo aeque bene, modo non repugnet naturalibus rationibus. Et Aristoteles ijs saluis dicebat Astronomis haerendum, & assentiendum certioribus necessitatibus non quibuslibet inuentis.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
