# Disputatio de coelo 276

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/276

Respondet landunus Auerrois rationes procedere positis his orbibus contiguis, sed distantibus, non autem positis illis contiguis, & non distantibus ab alijs partibus, & orbibus coelestibus. Sed nos iam diximus robur rationum. Respondent & alij suo modo eas accipientes. Aiunt rationem quae innititur motuum diuisioni, quia sit futurus motus, qui nec a medio sit, nec ad medium, nec circa medium, nihil obstare, quia Aristot. loquutus est de motibus qui suo tempo re erant cogniti. Sed ego puto Aristotelem loquutum de mo tibus vniuersum, quod est sphęricum, essentialiter constituen tibus, istosque nullos alios aut esse aut esse posse praeter istos, & vanissimum esse in corporibus primo mundi structuram con stituentibus alios velle indagare. Et Aristoteles in his non ad cognitum, aut non cognitum respexisse, sed ad rei naturam. Quinimo etiam motus eccentricorum, & epicyclorum non fuis se eo tempore incognitos, de quibus quippe murmurabant Pythagorei. Contendunt etiam orbes eccentricos secundum quid esse perfectissime sphęricos, quia tota sphaera ex illis con stituta est perfecte sphaerica, neque vlla ratio potest persuadere omnes orbes coelestes esse vniformis, & aequalis crassitiei. Ceterum isti non intelligunt, quod hoc est deessentia orbis circularis, vt sit ęqualis crassitiei, si debet esse circularis, & si debet regulariter, & aquabiliter moueri, vt supra dicebamus. Illa substantia est similaris, nec grauis, nec leuis, figuratur figuratione simplicissima; vndenam proueniat tanta diuersitas in figuratione? Nominant pro Auerroistis, erroistas, in illo argumento, quod oportebit, datis istis orbibus crassioribus ex vna parte, eos non posse moueri sine scissione, & penetratione coelorum. Neque enim sic mouentur vt pars tenuior vnius succedat in locum crassioris alterius, sed simul proportionabiliter feruntur. Sed isti ad pauca respicuunt. Oportet non defacto solum, sed etiam de possibili rem spectare; si essent reuoluendi vi, vt mutarent partes, id fieri oporteret. Ita Aristoteles dicebat futurum vacuum, si foret coelum aut ouale, aut lenticulare, quia oportet coelum quomodocumque posse ferri.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
