# Disputatio de coelo 278

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/278

Disputat autem Philosophus primo de situ terrae, à qua sane quaestione liberi illi sunt, qui ponunt mundum infinitum. Ex illis vero, qui mundum dicunt finitum plurimi in medio eam ponunt Empedocles, Anaximander, Anaxagoras, Democritus, Plato, Pythagorei in medio ignem ponunt, aiuntque circa medium ferri, Anticthonam, quae & ipsa est terra, Anticthona vocata, propterea quod est è contrario huic terrae; post Anticthonam, ex eorum placitis, est hęc terra, mota & ipsa cir ca medium; post ipsam Luna. Sic narrat Philosophus de Pythagoreis, vt refert Simplicius, in suis scriptis de Placitis Pythagoreorum. Verba illius eo in libro sunt ista. Terram autem, tanquam vnum astrorum existentem, moueri circa medium & eam quae ad Solem habitudinem, noctem, & diem facere; Anticthona autem mota circa medium, & sequens terram. Hoc non videtur nobis, eo quod interiacet nobis semper terrae corpus. Hoc autem, ait, dicunt non ad apparentes rationes, & causas congrue quaerentes, sed ad quasdam sui ipsorum opiniones, & rationes appa rentes, res attrahentes, & tentantes illis coaptare; quod quidem est inconuenientißimum. Perfectum enim numerum supponentes denarium, voleurunt etiam circulariter mobilium corporum numerum De Motu Coeli, Sectio III.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
