# Disputatio de coelo 28-3

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/28-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/28-3

Quo coelum simplicius ele mentis secundum Albertum. gitur. Vnde igitur? a quibus principijs lux, perspicuitas, soli ditas, leuitas, densitas, raritas, & si quae alia sensibilia in coelo reperiuntur? Sed quid quaeso dicitur, coelum habere materiam, quia habeat partes quantitatiuas? Philosophus cum ponit in coelo materiam, ponit materiam, quę sit principium mo tus, quantitas facit ad motum tamquam aliquid requisitum, vt habetur 6. Physicorum textu 32. non tamen est principium motus. Est insuper commune dictum, formam non esse quan tam, nisi propter materiam.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
