# Disputatio de coelo 29-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/29-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/29-2

Causam vero continui tatis istarum indeficientis esse motum primi coeli ad idem facit id, quod legimus 2. de Coelo textu 68. vbi dicitur, habere primam sphaeram excessum principij ad alias. Et textu 70. quia in multis sphaeris vltima sphaera fertur annexa, quare di citur, quod agit ad hanc congregationem, vt alijs fertur innexa; & maxime secundum illam partem, quae est maxime solida, ob stellarum multitudinem. Solidi enim motus, dicebat Aristoteles, maxime disgregat. Cum igitur octaua sphęra suo motu rapiat, ignem, & aerem in gyrum, nihil mirum, si facit eos effectus, qui ad istum raptum necessario consequuntur. Adde, quod raperet etiam inferius, nisi montes obstarent, vt Aristoteles dicit, & praesefert manifeste aeris totius agitatio quaedam continua. Quaerunt modo, cur non fiat eadem congregatio sub alijs stellis, cum sint etiam multae aliae imagines stellarum plenae. Primo aduertendum, quod esse imagines, in quibus spatia sint ita stellarum plena, vt sunt in hac coeli parte, est valde incertum; nam visus hoc non confirmat. Deinde obseruandum, quod ille circulus est vnus circulus perfe ctus, mundum cingens secundum longitudinem, vt faciunt coluri; inde autem duo nascuntur, quae necessariam reddunt sub eo congregationem maiorem, quam alibi. Primum est, quod Zodiacus, qui disperdit halitum ob sui maximam rapiditatem, pellit continuo illum extra Tropicos, qui ideo versus Polos extenditur, & per totam dispersus, ob causas supra dictas sub illo circulo magis, quam alibi congregatur. Alterum est, quod ibi congregatur necessario, alibi non ita necessario; quia iste circulus non implet vnam tantum coeli partem, sed totam circumplectitur. Quare claudit sub se halitum, adeo ne possit disperdi, quod aliae coeli partes non possunt facere cum sint imagines hac illac dispersae. Nihil tamen prohibet quin etiam aliquando congregetur portio aliqua sub illis, & fiat eadem apparentia, quae non durat, quia statim halitus disperditur. Nec enim adest conseruans, & clausum continens, vt fit in clauso per totum circulo illo.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
