Latin
Caput I
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 290
Unproofread scanNot analysed yet
quando vtitur abstractione Mathematica, quando scilicet con siderat res in suo esse quidditatiuo, &formali, &ea considerat, quae illis secundum tale esse conueniunt; nunquam tamen vtitur abstractione Mathematica, quatenus consideret talia tanquam de se existentia, &subsistentia, quae est Mathematicorum conditio. De dicto Philosophi sic sentiendum; formam non esse separabilem a materia, nisi secundum rationem; quatenus scilicet accipitur vniuersali conceptu, vt supra dictum est, &quatenus alia est definitio formae, alia materiae, in qua est. Vnde fit, vt intellectu considerantes in propria definitione formam, dicamur illam separare a materia secundum rationem, non tamen ita dicitur forma separabilis ratione, &definitione, vt possit forma naturalis secundum propriam speciem accepta; vt si animam, aut caliditatem considerandam accipiamus, definire sine materia. Hoc enim statuitur in 2. Physicorum non esse possibile. Sed, vt dicimus priuationem differre ratione a materia, quia alia est definitio materiae, alia priuationis. Sic etiam dicimus de forma, quae simul cum materia constituens vnum numero, differt ratione ab illa, quatenus alia est essentia formae, &alia essentia materiae. Sic etiam dicitur accidens esse separatum a subie cto ratione, quatenus alia est ratio ipsius, alia subiecti, quamuis semper in definitione explicante naturam, &substantiam accidentes subiectum sit reponendum. Ita Philosophus 1. Physicorum textu 25. contra veteres. Non est idem esse albo, &suscipienti. Quomodo sit inuentum esse Abstractum.