# Disputatio de coelo 290

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/290

quando vtitur abstractione Mathematica, quando scilicet con siderat res in suo esse quidditatiuo, & formali, & ea considerat, quae illis secundum tale esse conueniunt; nunquam tamen vtitur abstractione Mathematica, quatenus consideret talia tanquam de se existentia, & subsistentia, quae est Mathematicorum conditio. De dicto Philosophi sic sentiendum; formam non esse separabilem a materia, nisi secundum rationem; quatenus scilicet accipitur vniuersali conceptu, vt supra dictum est, & quatenus alia est definitio formae, alia materiae, in qua est. Vnde fit, vt intellectu considerantes in propria definitione formam, dicamur illam separare a materia secundum rationem, non tamen ita dicitur forma separabilis ratione, & definitione, vt possit forma naturalis secundum propriam speciem accepta; vt si animam, aut caliditatem considerandam accipiamus, definire sine materia. Hoc enim statuitur in 2. Physicorum non esse possibile. Sed, vt dicimus priuationem differre ratione a materia, quia alia est definitio materiae, alia priuationis. Sic etiam dicimus de forma, quae simul cum materia constituens vnum numero, differt ratione ab illa, quatenus alia est essentia formae, & alia essentia materiae. Sic etiam dicitur accidens esse separatum a subie cto ratione, quatenus alia est ratio ipsius, alia subiecti, quamuis semper in definitione explicante naturam, & substantiam accidentes subiectum sit reponendum. Ita Philosophus 1. Physicorum textu 25. contra veteres. Non est idem esse albo, & suscipienti. Quomodo sit inuentum esse Abstractum.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
