Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 294
Unproofread scanNot analysed yet
Illud non est necessarium ad aliquid, sine quo illud po test esse; sed inuentio abstracti potest esse sine motu, ergo mo tus non est necessarius pro demonstrando esse abstractorum. Minorem comprobant inuentis pluribus vijs eiusdem demon strationis. In primis vero adducunt Auicennam alio medio, &,vt putant, maxime efficaci, sine motu id demonstrantem. Praeter quem est etiam D. Thomas, qui pluribus vijs profitetur posse ostendi Deum esse. Et praeter D. Thomam sunt alij, qui alijs medijs id se putant demonstrare, quod nos solo motu cum Auerroe iudicamus posse ostendi. Creditur tanto ma gis motus non esse huic demonstrationi proportionatus, quia existimatur non posse per motum deueniri ad id, quod est prorsus immobile. Quod postea hoc non sit munus Philosophi naturalis, varie tentant ostendere; tum quia sic naturalis Philosophus constitueret subiectum Metaphysico, atque hoc pacto illum sibi subalternaret; tum etiam quia, si naturalis probabit substantias abstractas esse, probabit principia sui subie cti; immateriale enim est principium materialis, iuxta dictum Philosophi 12. Metaphysices textu 38. Ab hoc principio depen det coelum, &natura. Adiungatur, quod, si naturalis habet an est abstractorum, habebit etiam quid est; qui in 6. Metaphysicorum textu 1. eiusdem mentis est an est, &quid est. Et augetur difficultas, quia non videntur posse seiungi hae duę quęstiones. Etenim in abstractis idem est esse rem, &esse rei, ex 3. de Anima textu 9. Quocirca colligitur, hoc esse munus Meta physici, qui versatur circa istorum quidditates. Eo autem acrius Septimum. id contendunt, quod dicunt, Philosophum proponere hanc ipsam quaestionem a Metaphysico considerandam 3. Metaphysicorum textu 2. his verbis.