# Disputatio de coelo 295

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/295

Vtrum autem praeter sensibilia sint aliae substantiae. In oppositum tamen arguebat Auerroes hoc pacto. Si Metaphysicus probabit esse abstractorum, probabit esse sui subiecti, quod est contra regulas scientiarum. His, & talibus hac in re disputatur omnia igitur sunt resoluen da, quod nos facimus. Respondetur obiectis. Caput IIII. IHIL est ambigendum, quin oporteat demon strationem de existentia abstractorum esse fir mam, & indubitatam, addo etiam euidentem; si enim de esse istorum simus incerti, tota con uoluitur sapientia. Male autem dicitur, motum non posse hoc praestare; immo nihil id va let. Cum enim dicitur ens abstractum, dicitur ens de se subsiAd primum. stens, carens magnitudine, quod sit prima origo motus, qui est vita natura subsistentibus omnibus, cui possit adscribi ratio ordinis, qui est propria natura sensibilium; talis vero inquisitio per nihil aliud potest adimpleri, quam per motum, qui infinitus, & vniformis, id solus concludit, & aliae omnes viae, si debent habere firmitatem, ad motum necessario erunt reducendae. Accipiamus gratiae exercitationis viam AuicenContra Auicennam. nae. Esto concluserit dari ens de se. Quid si Democritus consentiat demonstrationi, & dicat, istud ens de se esse casum? si fuerit conuincendus, opus erit ad motum reuerti, in quo nihil casuale. Idem dicitur de omnibus alijs modis; si enim tale esse est statuendum, quod conueniat rerum ordini, quod con ueniat primae, & determinatę causalitati, qualis est causalitas, quae conuenit enti, a quo dependet mundus, nunquam aliunde, quam ex motu vno aeterno, & illius conditionibus, hoc po terit haberi. Poterit vero ex motu huiusmodi, quia talis motus est effectus adaequatus talis entis.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
