Latin
3
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 3
Unproofread scanNot analysed yet
&2. de Coelo, &est: Motum coeli esse primum motum. Ex his ita arguit commentator. Si coelum est generatum, motus coeli non erit primus motus; sed motus coeli, per secundam sup positionem, est primus motus, ergo coelum non potest esse ge neratum. Si vero non potest esse generatum, necesse est, vt sit aeternum: Etenim, quod non est generatum, non potest corrumpi, ex 1. de Coelo in fine. Consequentia deducitur ex prima suppositione hoc pacto. Quod est generatum, non est generatum sine motu ex 8. Physicorum textu 1. Motus, ex prima suppositione, non est sine mobili, ergo, si coelum ponitur generatum, oportet ponere, quod praefuerit aliquod mobile, per cuius mutationem coelum sit factum; ac proinde sequitur motum ipsius non esse primum motum, vt dicitur primus 8. Physicorum, &1. de Coelo; tempore scilicet, natura, &substantia, saltem enim tolletur eum esse primum tempore, &na tura. Accedit alia ratio, quae hoc pacto ab Aristotele accipitur. Scribit Philosophus 2. de Ortu &interitu textu 1. &3 de Coelo textu 2. non adesse natura constantibus generationem &corruptionem sine sensibilibus corporibus, quae vocantur elementa. Ex quo dicto facile accipitur, nihil fieri &corrumpi, nisi sit, aut elementum, aut ex elementis. Subiungendo autem pro minori propositione; Coelum neque est ele mentum, neque ex elementis, concluditur, ergo coelum non potest, aut fieri, aut corrumpi. Vtraque pars minoris propositionis satis est confirmata ab Aristotele 1. de Coelo, vbi fuit ostensum, coelum esse quintum corpus diuersum a quatuor vocatis elementis, &esse corpus simplex non minus, quam il la; immo aliquo pacto magis simplex, quandoquidem moue tur motu simpliciori. Quapropter egregie sequitur conclusio; ipsum scilicet non posse, aut nasci, aut mori. Additur tertio, omne generatum habere generans, quocirca, si non datur generans, quod possit generare coelum, impossibile certe erit coelum esse generatum. Non dari autem huiuscemodi ge nerans, Substantię producuntur solum per transmutationem. Subiectum transmutationis de bet esse corpo reum. Subiectum cor poreum non trans mutatur nisi ab agente cor poreo. Omne corporeum, vel est simplex, vel mistum. Auerroes. nerans, ita ostenditur.