# Disputatio de coelo 30-2

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/30-2

Quinimo existente sub ea coeli parte, quae per totum est stellata, & ambit totam, illa, quam statuimus magna halitus congregatione, halitus alibi expansus semper in illam inclinatur, & confluit quasi ad suam vniuersitatem, quod necessarium est fieri continue, ac proinde continua seruatur ibi, & non alibi lactis apparentia. In cometis res aliter se habet; nam halitus, ex quo fiunt, qui est alterius naturae, & in loco vbi non est tanta vniformitas, casu congregatur hic vel ibi, vbi accenditur. Nec durat cometa aeternus, quia non sic necessario confluit halitus nutriens ad eam accensionem, vt confluit ad orbem lacteum. Et magis ra tionabile est illum, ex quo fiunt cometae, qui non est eiusdem prorsus conditionis cum eo, ex quo fit lac, rapi a rarissimo, & leuiori ad Zonam lacteam, quam lacteum ab isto detineri. Quocirca habemus, Aristotelem dicentem, non fieri multos cometas, quia magna pars halitus in lac absumatur. Sed dicunt, ait Philosophus cometam non fieri intra Tropicos, quia motus Zodiaci disperdit potius, quam accendat. Quomodo ergo lac seruatur in Sagittario, & Geminis, quae sunt Zodiaci imagines? Ratio est prompta, quia mare diuisum, dicebat Philosophus 4. Meteorum facile putret, coniunctum minime om nium. In illa profecto coniunctione tam magnae, & totum cin gentis Zonę, cooperante semper ad congregandum parte illa integra coeli, ea lactis species, quae est in Sagittario & Geminis, potest conseruari. Hoc certum, & constans. Aliquis tamen, qui velit ludere, non dixerit irrationabiliter penitus, si dixerit, quando Sol est in illis signis, non est ibi lac; quia Solis mo tu halitus disperditur. Cui, quis repugnet? Neque enim potest tunc videri, siue adsit, siue non. Sole postea ab illis discedente renascitur nouus ablata causa halitum disperdente, quia Sol est ille, qui maxime halitum disperdit.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
