# Disputatio de coelo 30

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cesare-cremonini/disputatio-de-coelo/30

de Coelo in tractatu de infinito, accipiebat motuum coeli esse finitum, cum primum finis habetur, quantum ad vim effectiuam, quae mouebat, & quantum ad causalitatem intrinsecam eiusdem finis, motus debet cessare. Quare quod continuetur iterum motus in coelo, non a virtute coeli, quae sit in magnitudine, non a causalitate finis intrinseca; sed aliunde accidat oportet: Accidit autem per causalitatem entis abstracti, quod non agit per potentiam, & ideo sola sua causalitate agit; & agit per essentiam, & quatenus est, eatenus agit, & sic vi propria sine priori aliqua causalitate in infinitum producit motum. Recte igitur arguit Philosophus. Loquitur quidem de primo motore, qui vi propria nullo alio praesupposito debet mouere tempore infinito; & inquit, quod non potest esse in magnitudine, quia virtus in magnitudine non potest mouere tempore infinito vi propria, & nullo alio praesupposito, vt debet facere primus motor, qui vt coniunctus animae per intellectum, & amorem, veluti scribitur 12. Metaphysicorum, textu 36. est ille proprius motor, qui re vera pri mo mouet: Quod adnotabat Alexander in 1. de Anima, capite de vi impulsoria, anima vero est id, per quod ille mouet. Sit itaque primus motor finis, prout intelligitur, & amatur; prout autem intellectus est, & amatus, iam coniunctus est animae & coelo; & sic mouet effectiue iuxta Auerroem 12. Metaphysices, commento 36. Balneum in anima mouet vt efficiens. Quare re vera is est motor primus, quia a seipso est, a seipso mouet, & ab eo est simpliciter perpetuitas motus. Non itaque loannes Grammaticus aliquid facit sua instantia, quia non remouetur, quin virtus in magnitudine aeterna existens, possit mouere aeterno tempore praesupposita causalitate, ratione cuius illa adsit continuatio; sed remouetur talem virtutem cau tem posse infinito tempore mouere, non praesupposita alia salitate, quae est conditio primi motoris. Ex quibus dictis eliDistinguitur disputatio. cio duas distinctiones, vnde possit in hac materia omnis difficultas resolui.

---

Cesare Cremonini, Disputatio de coelo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_coelo.
